592. Secundo, ibi: non omnia etc., probat idem sic: nos videmus quod non omnia sunt omnibus mala, nec eadem omnino sunt mala omnibus secundum idem; malum enim uniuscuiusque opponitur proprio bono eius: malum enim daemonis est esse intellectum non conformem divinae bonitati et malum animae est esse praeter rationem et malum corporis est esse praeter naturalem dispositionem. Non ergo est aliquod malum quod idem sit malum omnibus. Hoc autem oporteret, si esset aliquod primum malum causativum omnium malorum, sicut primum causativum omnium bonorum est omnibus bonum. Patet igitur quod malum non est primum principium causativum. Lectio 23 Secundo, quomodo mala possint esse, divina providentia existente; tertio, de desiderio mali 248. Πῶς ὅλως τὰ κακὰ προνοίας οὔσης; Oὐκ ἔστι τὸ κακόν, ᾗ κακόν, οὔτε ὂν οὔτε ἐν τοῖς οὖσιν. Καὶ οὐδὲν τῶν ὄντων ἀπρονόητον, οὐδὲ γάρ ἐστι τὸ κακὸν ὂν ἀμιγὲς ὑπάρχον τοῦ ἀγαθοῦ. Καὶ εἰ μηδὲν τῶν ὄντων ἀμέτοχον τοῦ ἀγαθοῦ, κακὸν δὲ ἡ ἔλλειψις τοῦ ἀγαθοῦ, οὐδὲν δὲ τῶν ὄντων ἐστέρηται καθόλου τοῦ ἀγαθοῦ, ἐν πᾶσι τοῖς οὖσιν ἡ θεία πρόνοια, καὶ οὐδὲν τῶν ὄντων ἀπρονόητον. §33. 248. Quomodo autem totaliter mala sunt et providentia existente? Non est malum, secundum quod est malum, neque existens neque in existentibus et nihil existentium est improvisum: neque enim est malum conspicuum subsistens bono. Et si nullum existentium non particeps boni, malum autem defectus boni, nihil autem existentium privatur universaliter bono, in omnibus existentibus divina Providentia et nihil existentium non provisum. 249. Ἀλλὰ καὶ τοῖς γινομένοις κακοῖς ἀγαθοπρεπῶς ἡ πρόνοια κέχρηται πρὸς τὴν αὐτῶν ἢ ἄλλων ἢ ἰδικὴν ἢ κοινὴν ὠφέλειαν 249. Sed et factis malis benigne providentia utitur aut ad ipsorum aut aliorum aut propriam aut communem utilitatem: 250. καὶ οἰκείως ἑκάστου τῶν ὄντων προνοεῖ. Διὸ καὶ τὸν εἰκαῖον τῶν πολλῶν οὐκ ἀποδεξόμεθα λόγον, οἳ χρῆναί φασι τὴν πρόνοιαν καὶ ἄκοντας ἡμᾶς ἐπὶ τὴν ἀρετὴν ἄγειν, τὸ γὰρ φθεῖραι φύσιν οὐκ ἔστι προνοίας. Ὅθεν ὡς πρόνοια τῆς ἑκάστου φύσεως σωστικὴ τῶν αὐτοκινήτων ὡς αὐτοκινήτων προνοεῖ καὶ τῶν ὅλων καὶ τῶν καθ' ἕκαστον οἰκείως ὅλῳ καὶ ἑκάστῳ, καθ' ὅσον ἡ τῶν προνοουμένων φύσις ἐπιδέχεται τὰς τῆς ὅλης καὶ παντοδαπῆς προνοίας ἐκδιδομένας ἀναλόγως ἑκάστῳ προνοητικὰς ἀγαθότητας. 250. et proprie unumquodque existentium providet. Propter quod et vanam multorum non recipiemus rationem qui oportere dicunt providentiam et invitos nos ad virtutem agere: etenim corrumpere naturam, non providentiae. Unde, sicut providentia uniuscuiusque naturae est salvativa, per se mobilia providet ut per se mobilia, et tota et particularia iuxta proprietatem totius et uniuscuiusque, inquantum provisorum natura suscipit totius largissimae providentiae proportionaliter attributas unicuique provisivas bonitates. 251. Oὐκ ἄρα ὂν τὸ κακόν, οὐδὲ ἐν τοῖς οὖσι τὸ κακόν. Oὐδαμοῦ γὰρ τὸ κακόν, ᾗ κακόν. Καὶ τὸ γίνεσθαι τὸ κακὸν οὐ κατὰ δύναμιν, ἀλλὰ δι' ἀσθένειαν. §34. 251. Non igitur existens est malum, neque in existentibus est malum. Nusquam enim est malum, secundum quod est malum, et fieri malum non est secundum virtutem, sed propter infirmitatem. 252. Καὶ τοῖς δαίμοσιν, ὃ μέν εἰσι, καὶ ἐκ τἀγαθοῦ καὶ ἀγαθόν. Τὸ δὲ κακὸν αὐτοῖς ἐκ τῆς τῶν οἰκείων ἀγαθῶν ἀποπτώσεως, καὶ ἀλλοίωσις ἡ περὶ τὴν ταὐτότητα καὶ τὴν ἕξιν ἀσθένεια τῆς προσηκούσης αὐτοῖς ἀγγελοπρεποῦς τελειότητος. 252. Et daemonibus quod quidem sunt et ex bono est et bonum; malum autem est ipsis, ex casu a propriis bonis et variatio quae est circa identitatem et habitum; infirmitas convenientis ipsis, angelos decentis perfectionis. 253. Καὶ ἐφίενται τοῦ ἀγαθοῦ, καθ' ὃ τοῦ εἶναι καὶ ζῆν καὶ νοεῖν ἐφίενται. Καὶ εἰ οὐκ ἐφίενται τοῦ ἀγαθοῦ, τοῦ μὴ ὄντος ἐφίενται. Καὶ οὐκ ἔστι τοῦτο ἔφεσις, ἀλλὰ τῆς ὄντως ἐφέσεως ἁμαρτία. 253. Et desiderant bonum, inquantum esse et vivere et intelligere desiderant; non existens bonum desiderant et non est hoc desiderium, sed peccatum desiderii existentis. 254. Ἐν γνώσει δὲ ἁμαρτάνοντας καλεῖ τὰ λόγια τοὺς περὶ τὴν ἄληστον τοῦ ἀγαθοῦ γνῶσιν ἢ τὴν ποίησιν ἐξασθενοῦντας καὶ τοὺς εἰδότας "τὸ θέλημα" καὶ μὴ ποιοῦντας, τοὺς ἀκηκοότας μέν, ἀσθενοῦντας δὲ περὶ τὴν πίστιν ἢ τὴν ἐνέργειαν τοῦ ἀγαθοῦ. Καὶ ἀβούλητόν τισι τὸ "συνιέναι τοῦ ἀγαθῦναι" κατὰ τὴν παρατροπὴν ἢ τὴν ἀσθένειαν τῆς βουλήσεως. Καὶ ὅλως τὸ κακόν, ὡς πολλάκις εἰρήκαμεν, ἀσθένεια καὶ ἀδυναμία καὶ ἔλλειψίς ἐστιν ἢ τῆς γνώσεως ἢ τῆς ἀλήστου γνώσεως ἢ τῆς πίστεως ἢ τῆς ἐφέσεως ἢ τῆς ἐνεργείας τοῦ ἀγαθοῦ. §35. 254. In cognitione autem peccantes vocant eloquia circa cognitionem boni non obliviscibilem aut actionem infirmos existentes et scientes voluntatem et non facientes; qui audierunt quidem, infirmantur autem circa fidem aut operationem boni; et quod nolunt quidem intelligere ut bene agant, secundum aversionem aut infirmitatem voluntatis. Et totaliter malum, ut multoties diximus, est infirmitas et impotentia et defectus aut cognitionis aut fidei aut desiderii aut operationis boni. 255. Καίτοι φαίη τις? Oὐ τιμωρητὸν ἡ ἀσθένεια, τοὐναντίον δὲ συγγνωστόν. Eἰ μὲν οὐκ ἐξῆν τὸ δύνασθαι, καλῶς ἂν εἶχεν ὁ λόγος. Eἰ δὲ ἐκ τἀγαθοῦ τὸ δύνασθαι τοῦ διδόντος κατὰ τὰ λόγια τὰ προσήκοντα πᾶσιν ἁπλῶς, οὐκ ἐπαινετὸν ἡ τῆς ἐκ τἀγαθοῦ τῶν οἰκείων ἀγαθῶν ἕξεως ἁμαρτία καὶ παρατροπὴ καὶ ἀποφυγὴ καὶ ἀπόπτωσις. Ἀλλὰ ταῦτα μὲν ἡμῖν ἐν τοῖς Περὶ δικαίου καὶ θείου δικαιωτηρίου κατὰ δύναμιν ἱκανῶς εἰρήσθω, καθ' ἣν ἱερὰν πραγματείαν ἡ τῶν λογίων ἀλήθεια τοὺς σοφιστικοὺς καὶ ἀδικίαν καὶ ψεῦδος κατὰ τοῦ θεοῦ λαλοῦντας ἐπεῤῥάπισεν ὡς παράφρονας λόγους. 255. Et quidem dicat aliquis: non est punienda infirmitas, sed e contra condonanda. Si non quidem esset posse, bene quidem se habet sermo; si autem ex bono posse, quod dat, secundum eloquia, omnibus simpliciter convenientia, non est laudabile peccatum habitus propriorum bonorum ex bono et aversio et fuga et casus. Sed haec quidem a nobis in his quae sunt De iustitia et divinae iustitiae observantia secundum virtutem sufficienter sunt dicta. In quo sancto negotio eloquiorum veritas, sophisticas et iniustitiam et mendacium contra Deum loquentes contrivit sicut insipientes rationes. 256. Νῦν δὲ ὡς καθ' ἡμᾶς ἀρκούντως ὕμνηται τἀγαθὸν ὡς ὄντως ἀγαστόν, ὡς ἀρχὴ καὶ πέρας πάντων, ὡς περιοχὴ τῶν ὄντων, ὡς εἰδοποιὸν τῶν οὐκ ὄντων, ὡς πάντων ἀγαθῶν αἴτιον, ὡς τῶν κακῶν ἀναίτιον, ὡς πρόνοια καὶ ἀγαθότης παντελὴς καὶ ὑπερβάλλουσα τὰ ὄντα καὶ οὐκ ὄντα καὶ τὰ κακὰ καὶ τὴν ἑαυτῆς στέρησιν ἀγαθύνουσα, πᾶσιν ἐφετὸν καὶ ἐραστὸν καὶ ἀγαπητὸν καὶ ὅσα ἄλλα ἐν τοῖς ἔμπροσθεν ὁ ἀληθὴς ἀπέδειξεν, ὡς οἶμαι, λόγος. 256. Nunc autem sufficienter sicut secundum nos laudatum est bonum, sicut vere amabile, sicut principium et finis omnium, sicut circuitus existentium, sicut informans non existentia, sicut omnium bonorum causa, sicut malorum non causa, sicut providentia, et donatrix boni perfecta et superegrediens existentia et non existentia et mala secundum ipsius privationem ad bonum redigens, omnibus desiderabile et amabile et diligibile et quaecumque alia in prioribus verus sermo demonstravit. 593. Soluta prima quaestione de causa mali, hic solvit secundam de providentia, quomodo scilicet mala possint esse, divina providentia existente; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quod non cadit sub providentia, quasi ex providentia causatum; secundo, ostendit quod cadit sub providentia, quia a providentia ordinatum; ibi: sed et factis etc.; tertio, quod malum non debet esse totaliter per providentiam impeditum; ibi: et proprie etc. 594. Dicit ergo primo quod malum, inquantum est malum, non est existens neque in existentibus, ut supra probatum est; et cum nihil sit existentium improvisum, idest ex divina providentia non causatum, malum non est intentum seu causatum ex divina providentia. Quod autem omnia existentia causantur ex divina providentia et nullum malum sic probat: nullum enim est existentium quin aliquo modo participet bono; sed de ratione mali est quod sit defectus boni. Nullum autem universaliter existentium privatur seu deficit a bono; proprius autem effectus providentiae videtur esse bonum: hoc enim quilibet providens intendit ut sua providentia ea quibus providet in bono statu constituat. Relinquitur ergo quod divina providentia ad omnia existentia se extendit et nihil existentium est non provisum a Deo; sed malum intantum non causatum est per providentiam divinam, inquantum non est existens. 595. Deinde, cum dicit: sed et factis malis etc., ostendit quomodo mala cadunt sub providentia, ut a providentia ordinata; et dicit quod divina providentia bene utitur malis, quandoque quidem ad ipsorum utilitatem in quibus sunt mala; sicut infirmitates corporales vel etiam spirituales, Deo id agente, cedunt in utilitatem eorum qui eas patiuntur; quandoque vero ad utilitatem aliorum, et hoc dupliciter: quandoque quidem ad propriam utilitatem alicuius, sicut est cum ex poena unius alius emendatur; quandoque vero, ad utilitatem communem, sicut cum poena malefactorum ordinatur ad pacem civitatis. 596. Deinde, cum dicit: et proprie etc., ostendit quod malum non debet esse totaliter per divinam providentiam impeditum; et dicit, quod divina providentia providet unicuique existentium proprie, idest secundum proprietatem et conditionem suae naturae. Et ideo non sunt recipienda vana obiecta multorum, qui dicunt quod divina providentia debet et nos invitos inducere ad virtutem. Non enim pertinet ad providentiam quod corrumpat naturam rerum, sed quod servet; unde, eo modo, providentia est conservativa naturae uniuscuiusque rei; sed providet ea quae per suam naturam sunt mobilia, quasi per se mobilia, idest non auferens ab eis quin per se moveri possint; et similiter, ea quae sunt tota et universalia et perfecta et ea quae sunt particularia providet iuxta proprietatem naturalem totius et uniuscuiusque particularis: et hoc inquantum natura eorum quibus Deus providet, suscipit proportionaliter sibi, bonitates datas largissima et universali Dei providentia. Et quia rationalis creatura secundum suam naturam defectibilis est et per liberum arbitrium potest deficere, non pertinet ad divinam providentiam ut eius mobilitatem impediat; et similiter, non pertinet ad Dei providentiam ut tantam bonitatem attribuat uni particulari enti sicut toti universo vel rei quae est in inferiori gradu, sicut rei quae est in superiori. 597. Non igitur existens est malum etc. Hic solvit tertiam quaestionem de desiderio mali; et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo malum contingit esse in desiderio; secundo, quomodo contingit in cognitione peccare; ibi: in cognitione autem etc. 598. Circa primum, primo resumit quaedam quae sunt in malo in communi, concludens ex dictis quod malum neque est per se existens neque in existentibus. Ostensum est enim quod malum, secundum quod est malum, nusquam est, idest non est aliquid existens in aliquo; et iterum ostensum est quod hoc, quod aliquid dicitur fieri malum, non contingit ex aliqua virtute activa, sed propter infirmitatem et defectum virtutis. 599. Secundo, ibi: et daemonibus etc., resumit quod dictum est specialiter de malo daemonum et dicit quod in daemonibus hoc ipsum quod sunt est bonum et eis est ex bono, scilicet Deo; sed malum invenitur in ipsis ex hoc quod ceciderunt a bonis propriis, idest ad quae erant ordinati secundum ordinem suae naturae; et iterum variatio, qua decesserunt ab illa identitate in qua sunt boni angeli et ab habendo ea quae illi habent; quod nihil est aliud quam infirmitas quaedam perfectionis eis naturaliter convenientis, prout decet angelos. 600. Tertio, ibi: et desiderant etc., ostendit quomodo desiderium se habet ad bonum et malum; et dicit, quod daemones desiderant bonum inquantum desiderant bonum naturale quod est esse, vivere et intelligere; sed inquantum non desiderant bonum, sed malum, desiderant non-existens: quia malum, inquantum malum est non-existens; et hoc ipsum desiderare, sicut non-existens, non est ex perfectione desiderii, sed est quaedam infirmitas et peccatum circa desiderium: sicut enim opinari falsum, est ex infirmitate intellectus, ita desiderare malum est ex defectu virtutis desiderativae. 601. Deinde, cum dicit: in cognitione autem etc., ostendit quomodo peccatum contingat esse in cognitione; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, excludit obiectionem; ibi: et quidem dicat etc.; tertio, epilogat quae in hoc capitulo dicta sunt; ibi: nunc autem etc. 602. Dicit ergo primo quod sicut peccare in desiderio est quaedam infirmitas desiderii, ita peccare in cognitione, secundum sacra eloquia, dicitur esse infirmum circa duo: primo quidem, circa cognitionem boni quam scire tenetur et quam obliviscitur: si enim aliquis infirmetur in cognitione eius quod scire non tenetur, non est peccatum. Secundo, circa actionem boni, quod quis cognoscit; et quantum ad hunc secundum modum, vituperantur scientes voluntatem Domini sui et non facientes, ut habetur Luc. 12. Et hi sunt qui audiunt quidem et non possunt se excusare de ignorantia; sed sunt infirmi ad credendum aut ad bonum operandum. Quantum ad primum vero vituperantur in Psalmo 34, illi qui nolunt intelligere ut bene agant: quod quidem fit secundum quod avertitur voluntas aut infirme se habet ad cognitionem boni. Et, ut universaliter dicamus, malum, sicut multoties dictum est, est quaedam infirmitas, idest debilitas potentiae vel totaliter impotentia et quicumque potentiae defectus aut circa cognitionem aut circa fidem aut circa desiderium aut circa operationem boni. Et loquitur hic de malo culpae, quod circa aliquod horum quatuor necesse est consistere. 603. Deinde, cum dicit: et quidem dicat etc., movet quamdam obiectionem: potest enim aliquis obiiciendo dicere quod infirmitas non est imputanda, sed condonanda. Parcendum enim est, ut videtur, infirmitati. Si igitur peccatum est infirmitas circa aliquod praedictorum, videtur quod peccatum non sit puniendum. 604. Sed ad hoc respondet aliquis quod talis obiectio bene procederet, si omnino peccanti deesset posse ad bonum. Sed quia unusquisque habet posse bene facere ex bono, idest ex auxilio Dei, qui dat omnibus convenientia ipsis affluenter ut dicitur Iac. I, non est laudabile, idest, excusabile peccatum quod est aversio et fuga et casus ab habitu propriorum bonorum, quae proveniunt ex bono, scilicet Deo. Homo enim se avertit ab auxilio Dei sibi parato et ei imputatur ad culpam quidem peccati; sicut si aliquis infirmus caderet dum nollet uti auxilio manum porrigentis. Sed dicit quod haec sufficienter secundum suam virtutem dixit in quodam libro quem fecit de iustitia, qui ad nos non pervenit: in quo quidem secundum veritatem sacrae Scripturae reprobavit sophisticas rationes eorum qui contra divinam iustitiam iniuste et mendaciter loquuntur.