Collationes de Decem Praeceptis
In duo praecepta caritatis et in decem legis praecepta expositio
Collationes de Decem Praeceptis
Prooemium
Prooemium
I. Prooemium
Incipit tractatus de praeceptis secundum fratrem Thomam de Aquino.
Incipit tractatus de preceptis secundum fratrem Thomam de Aquino.
Et primo de caritate.
Et primo de caritate.
Tria sunt homini necessaria ad salutem, videlicet scientia credendorum, scientia desiderandorum et scientia operandorum.
Tria sunt homini necessaria ad salutem, videlicet scientia credendorum, scientia desiderandorum et scientia operandorum.
Primum docetur in symbolo de articulis fidei,
Primum docetur in symbolo de articulis fidei,
secundum in oratione dominica,
secundum in oratione dominica,
tertium in lege.
tertium in lege.
Sed considerandum quod quadruplex lex invenitur.
Sed considerandum quod quadruplex lex invenitur.
Et prima dicitur lex naturae et haec nihil aliud est quam lumen intellectus insitum nobis a Deo, per quod cognoscimus quid agendum et quid vitandum; hoc lumen sive hanc legem dedit Deus homini in creatione. Sed multi sunt qui credunt excusari per ignorantiam si hanc legem non servant; sed contra hos dicit propheta, multi dicunt: quis ostendit nobis bona? quasi ignorent quid operandum sit; sed ipse idem respondet, signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, lumen scilicet intellectus per quod nota sunt nobis agenda. Nullus enim ignorat quod id quod non vult sibi fieri, ipse non debet alteri facere et cetera talia.
Et prima dicitur lex naturae et haec nihil aliud est quam lumen intellectus insitum nobis a Deo, per quod cognoscimus quid agendum et quid vitandum; hoc lumen sive hanc legem dedit Deus homini in creatione. Sed multi sunt qui credunt excusari per ignorantiam si hanc legem non servant; sed contra hos dicit Propheta, Multi dicunt: quis ostendit nobis bona? quasi ignorent quid operandum sit; sed ipse idem respondet, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, lumen scilicet intellectus per quod nota sunt nobis agenda. Nullus enim ignorat quod id quod non vult sibi fieri, ipse non debet alteri facere et cetera talia.
Sed licet Deus in creatione dederit homini hanc legem naturae, diabolus tamen superseminavit in homine aliam legem, scilicet, concupiscentiae. Quousque enim in primo homine anima fuit subdita Deo servando divina praecepta, et caro fuit subdita in omnibus animae vel rationi; sed postquam diabolus per suggestionem traxit hominem ab observantia mandatorum divinorum, ipsa etiam caro fuit inobediens rationi. Et inde accidit quod, licet homo velit bonum secundum rationem, tamen ex concupiscentia ad contraria inclinatur; et hoc est quod Apostolus ad Rom. invenio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et inde accidit quod frequenter lex concupiscentiae legem naturae et ordinem rationis corrumpit; et ideo subdit Apostolus et captivantem me in lege peccati, etc.
Sed licet Deus in creatione dederit homini hanc legem naturae, diabolus tamen superseminavit in homine aliam legem, scilicet, concupiscentiae. Quousque enim in primo homine anima fuit subdita Deo servando divina praecepta, et caro fuit subdita in omnibus animae vel rationi; sed postquam diabolus per suggestionem traxit hominem ab observantia mandatorum divinorum, ipsa etiam caro fuit inobediens rationi. Et inde accidit quod, licet homo velit bonum secundum rationem, tamen ex concupiscentia ad contraria inclinatur; et hoc est quod Apostolus ad Ro. Invenio aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et inde accidit quod frequenter lex concupiscentiae legem naturae et ordinem rationis corrumpit; et ideo subdit Apostolus et captivantem me in lege peccati, etc.
Quia ergo lex naturae per legem concupiscentiae destructa erat, oportebat quod homo reduceretur ad opera virtutis et retraheretur a vitiis, ad quae necessaria erat lex Scripturae. Sed sciendum quod aliquis retrahitur a malo et inducitur ad bonum ex duobus. Et primo timore; primum enim per quod maxime aliquis incipit peccatum vitare est consideratio poenae inferni et aeterni iudicii; et ideo dicit propheta, initium sapientiae timor Domini, et in Prov., timor Domini expellit peccatum. Licet enim qui ex timore non peccat non sit iustus, inde tamen incipit iustificatio. Hoc ergo modo retrahitur homo a malo et inducitur ad bonum per legem Moysi quam quidem irritantes morte puniebantur, Heb., irritam quis faciens legem Moysi, etc.
Quia ergo lex naturae per legem concupiscentiae destructa erat, oportebat quod homo reduceretur ad opera virtutis et retraheretur a vitiis, ad quae necessaria erat lex Scripturae. Sed sciendum quod aliquis retrahitur a malo et inducitur ad bonum ex duobus. Et primo timore; primum enim per quod maxime aliquis incipit peccatum vitare est consideratio poenae inferni et aeterni iudicii; et ideo dicitur Propheta, Initium sapientiae timor Domini, et in Prover., Timor Domini expellit peccatum. Licet enim qui ex timore non peccat non sit iustus, inde tamen incipit iustificatio. Hoc ergo modo retrahitur homo a malo et inducitur ad bonum per legem Moysi quam quidem irritantes morte puniebantur, Hebr., Irritam quis faciens legem Moysi etc.
Sed quia modus iste est insufficiens et lex quae data erat per Moysen hoc modo, scilicet per timorem, retrahebat a malis, insufficiens fuit; licet enim coercuerit manum non tamen coercebat animum. Et ideo est alius modus retrahendi a malo et inducendi ad bonum, modus scilicet amoris; et hoc modo data est lex Christi, scilicet lex Evangelica quae est lex amoris.
Sed quia modus iste est insufficiens et lex quae data erat per Moysen hoc modo, scilicet per timorem, retrahebat a malis, insufficiens fuit; licet enim coercuerit manum non tamen coercebat animum. Et ideo est alius modus retrahendi a malo et inducendi ad bonum, modus scilicet amoris; et hoc modo data est lex Christi, scilicet lex evangelica quae est lex amoris.
Sed considerandum est quod inter legem timoris et legem amoris duplex differentia invenitur. Et prima quia lex timoris facit suos observatores servos, lex vero amoris facit eos liberos; qui enim operatur solum ex timore operatur per modum servi, qui vero ex amore per modum filii. Unde dicit Apostolus, ubi Spiritus Domini, ibi libertas, quia videlicet tales ex amore ut filii operantur. Secunda differentia est quia observatores legis timoris observant eam non voluntarie, lex vero amoris voluntarie observatur. Alia differentia est quia prima gravis, secunda levis, Matt., iugum enim meum suave, etc.; Apostolus non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc.
Sed considerandum est quod inter legem timoris et legem amoris duplex differentia invenitur. Et prima quia lex timoris facit suos observatores servos, lex vero amoris facit eos liberos; qui enim operatur solum ex timore operatur per modum servi, qui vero ex amore per modum filii. Unde dicit Apostolus, Ubi Spiritus Domini, ibi libertas, quia videlicet tales ex amore ut filii operantur. Secunda differentia est quia observatores legis timoris observant eam non voluntarie, lex vero amoris voluntarie observatur. Alia differentia est quia prima gravis, secunda levis, Mat. Iugum enim meum suave etc.; Apostolus Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore etc.
Liber I
Liber I
Lex caritatis quae est lex Christi
Lex caritatis quae est lex Christi
Capitulum 1
Capitulum 1
II. De effectu caritatis
De effectu caritatis
Sicut iam supradictum est quadruplex lex invenitur. Et prima quidem est lex naturae quam Deus homini in creatione infudit, secunda lex concupiscentiae, tertia lex Scripturae, quarta est lex caritatis quae est lex Christi.
Sicut iam supradictum est quadruplex lex invenitur. Et prima quidem est lex naturae quam Deus homini in creatione infudit, secunda lex concupiscentiae, tertia lex Scripturae, quarta est lex caritatis quae est lex Christi.
Sed manifestum est quod non omnes possunt scientiae insudare et propterea a Christo data est lex brevis ut ab hominibus omnibus posset sciri et nullus propter ignorantiam possit ab eius observantia excusari; et haec est lex divini amoris, unde Apostolus verbum abbreviatum, etc. Sed sciendum est quod haec lex debet esse regula omnium actuum humanorum. Sicut enim videmus in artificialibus, tunc unumquodque opus bonum et rectum dicitur quando regulae coaequatur, sic etiam quodlibet humanum opus rectum est et virtuosum quando regulae divinae dilectionis concordat; quando vero a regula caritatis discordat tunc non est rectum nec bonum neque perfectum. Ad hoc ergo quod actus humanis boni reddantur oportet quod regulae divinae dilectionis concordent.
Sed manifestum est quod non omnes possunt scientiae insudare et propterea a Christo data est lex brevis ut ab hominibus omnibus posset sciri et nullus propter ignorantiam possit ab eius observantia excusari; et haec est lex divini amoris, unde Apostolus Verbum abbreviatum etc. Sed sciendum est quod haec lex debet esse regula omnium actuum humanorum. Sicut enim videmus in artificialibus, tunc unumquodque opus bonum et rectum dicitur quando regulae coaequatur, sic etiam quodlibet humanum opus rectum est et virtuosum quando regulae divinae dilectionis concordat; quando vero a regula caritatis discordat tunc non est rectum nec bonum neque perfectum. Ad hoc ergo quod actus humani boni reddantur oportet quod regulae divinae dilectionis concordent.
Sed sciendum quod haec lex, scilicet divini amoris, quatuor efficit in homine valde desiderabilia. Et primo quidem causat in homine spiritualem vitam. Manifestum est enim quod naturaliter amatum est in amante; et ideo qui Deum diligit ipsum in se habet, quia sicut dicit beatus Iohannes qui manet in caritate etc. Natura etiam amoris est haec quod amantem in amatum transformat; unde si vilia diligimus et caduca, viles et instabiles efficimur quia sicut dicit propheta facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt; si autem Deum diligimus divini efficimur quia qui adhaeret Deo unus spiritus est. Sed sicut dicit beatus Augustinus sicut anima est vita corporis ita Deus est vita animae; et hoc manifestum est: tunc enim dicimus corpus per animam vivere quando habet operationes proprias vitae, scilicet cum operatur et movetur. Anima vero recedente corpus nec operatur nec movetur; sic etiam anima tunc operatur virtuose et perfecte quando per caritatem operatur per quam Deus habitat in ea; absque caritate vero non operatur, Ioan. qui non diligit manet in morte. Considerandum autem quod si quis habet omnia dona Spiritus Sancti absque caritate non habet vitam. Sive enim sit gratia linguarum sive scientiae sive sit donum fidei sive quidquid aliud ut donum prophetiae, sine caritate vitam non tribuunt. Si enim corpus mortuum induatur auro et lapidibus pretiosis nihilominus mortuum manet.
Sed sciendum quod haec lex, scilicet divini amoris, quatuor efficit in homine valde desiderabilia. Et primo quidem causat in homine spiritualem vitam. Manifestum est enim quod naturaliter amatum est in amante; et ideo qui Deum diligit ipsum in se habet, quia sicut dicit beatus Iohannes Qui manet in caritate etc. Natura etiam amoris est haec quod amantem in amatum transformat; unde si vilia diligimus et caduca, viles et instabiles efficimur quia sicut dicit Propheta Facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt; si autem Deum diligimus divini efficimur quia Qui adhaeret Deo unus spiritus est. Sed sicut dicit beatus Augustinus Sicut anima est vita corporis ita Deus est vita animae; et hoc manifestum est: tunc enim dicimus corpus per animam vivere quando habet operationes proprias vitae, scilicet cum operatur et movetur. Anima vero recedente corpus nec operatur nec movetur; sic etiam anima tunc operatur virtuose et perfecte quando per caritatem operatur per quam Deus habitat in ea; absque caritate vero non operatur, Io. Qui non diligit manet in morte. Considerandum autem quod si quis habet omnia dona Spiritus Sancti absque caritate non habet vitam. Sive enim sit gratia linguarum sive scientiae sive sit donum fidei sive quidquid aliud ut donum prophetiae, sine caritate vitam non tribuunt. Si enim corpus mortuum induatur auro et lapidibus pretiosis nihilominus mortuum manet.
Secundum vero est divinorum mandatorum observantia. Dicit enim Gregorius quod caritas non est otiosa; si enim est magna operatur, si vero non operatur non est ibi caritas. Unde manifestum signum caritatis est promptitudo implendi divina praecepta; videmus enim amantem propter amatum magna et difficilia operari, et propterea dicit Dominus, Ioan. si quis diligit me sermonem meum servabit. Sed considerandum quod qui mandata et legem divinae dilectionis servat totam legem implet. Duplex est enim modus divinorum mandatorum: quaedam enim sunt affirmativa et haec quidem implet caritas quia plenitudo legis quae consistit in mandatis est dilectio qua servantur; quaedam vero sunt prohibitiva et haec etiam implet caritas quia non agit perperam ut dicit Apostolus.
Secundum vero est divinorum mandatorum observantia. Dicit enim Gregorius quod caritas non est otiosa; si enim est magna operatur, si vero non operatur non est ibi caritas. Unde manifestum signum caritatis est promptitudo implendi divina praecepta; videmus enim amantem propter amatum magna et difficilia operari, et propterea dicit Dominus, Io. Si quis diligit me sermonem meum servabit. Sed considerandum quod qui mandata et legem divinae dilectionis servat totam legem implet. Duplex est enim modus divinorum mandatorum: quaedam enim sunt affirmativa et haec quidem implet caritas quia plenitudo legis quae consistit in mandatis est dilectio qua servantur; quaedam vero sunt prohibitiva et haec etiam implet caritas quia non agit perperam ut dicit Apostolus.
Tertium quod facit caritas est quia est praesidium contra adversa. Habenti enim caritatem nulla adversa nocent, immo in utilitatem convertuntur, Rom. diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, immo etiam adversa et difficilia suavia videntur amanti sicut et apud nos manifeste videmus.
Tertium quod facit caritas est quia est praesidium contra adversa. Habenti enim caritatem nulla adversa nocent, immo in utilitatem convertuntur, Ro. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, immo etiam adversa et difficilia suavia videntur amanti sicut et apud nos manifeste videmus.
Quartum vero est quod ad felicitatem perducit; solum enim caritatem habentibus aeterna beatitudo promittitur. Omnia enim alia absque caritate insufficientia sunt, Tim., in reliquo reposita est mihi corona iustitiae etc., sequitur sed et his qui diligunt adventum eius. Et sciendum quod solum secundum differentiam caritatis est differentia beatitudinis et non secundum aliquam aliam virtutem. Multi magis abstinentes fuerunt quam apostoli, sed ipsi in beatitudine omnes alios excellunt propter excellentiam caritatis: ipsi enim fuerunt primitias Spiritus habentes sicut dicit Apostolus. Unde differentia beatitudinis ex differentia caritatis causatur.
Quartum vero est quod ad felicitatem perducit; solum enim caritatem habentibus aeterna beatitudo promittitur. Omnia enim alia absque caritate insufficientia sunt, Ti., In reliquo reposita est mihi corona iustitiae etc., sequitur sed et his qui diligunt adventum eius. Et sciendum quod solum secundum differentiam caritatis est differentia beatitudinis et non secundum aliquam aliam virtutem. Multi magis abstinentes fuerunt quam apostoli, sed ipsi in beatitudine omnes alios excellunt propter excellentiam caritatis: ipsi enim fuerunt primitias spiritus habentes sicut dicit Apostolus. Unde differentia beatitudinis ex differentia caritatis causatur.
Capitulum 2
Capitulum 2
III. De utilitate caritatis
De utilitate caritatis
Sicut ex dictis iam manifestum est quatuor efficit caritas. Sed praeter omnia illa quaedam alia efficit quae praetermittenda non sunt.
Sicut ex dictis iam manifestum est quatuor efficit caritas. Sed praeter omnia illa quaedam alia efficit quae praetermittenda non sunt.
Et primo quidem caritas efficit peccatorum remissionem. Et hoc manifeste videmus ex nobis. Si enim aliquis aliquem offendit et ipsum postea intime diligat, propter dilectionem sibi offensa laxatur; sic etiam Deus diligentibus se peccata dimittit. Et propterea dicit beatus Petrus caritas operit multitudinem peccatorum; et congrue dicit operit quia scilicet a Deo non videntur ut puniat. Sed licet dicat quod operit multitudinem, tamen Salomon dicit quod universa delicta operit caritas, Prov. Et hoc maxime manifestat Magdalenae exemplum de qua dicit Dominus dimissa sunt ei peccata multa. Sed quare? subdit: quoniam dilexit multum. Sed forte dicet aliquis: “sufficit ergo caritas ad delenda peccata et non est necessaria poenitentia.” Sed considerandum quod nullus vere diligit qui non vere poenitet. Manifestum est enim quod quanto magis aliquem diligimus tanto magis dolemus si ipsum offendimus. Et hic est unus caritatis effectus.
Et primo quidem caritas efficit peccatorum remissionem. Et hoc manifeste videmus ex nobis. Si enim aliquis aliquem offendit et ipsum postea intime diligat, propter dilectionem sibi offensa laxatur; sic etiam Deus diligentibus se peccata dimittit. Et propterea dicit beatus Petrus Caritas operit multitudinem peccatorum; et congrue dicit operit quia scilicet a Deo non videntur ut puniat. Sed licet dicat quod operit multitudinem, tamen Salomon dicit quod universa delicta operit caritas, Proverb. Et hoc maxime manifestat Magdalenae exemplum de qua dicit Dominus Dimissa sunt ei peccata multa. Sed quare? subdit: quoniam dilexit multum. Sed forte dicet aliquis: sufficit ergo caritas ad delenda peccata et non est necessaria poenitentia. Sed considerandum quod nullus vere diligit qui non vere poenitet. Manifestum est enim quod quanto magis aliquem diligimus tanto magis dolemus si ipsum offendimus. Et hic est unus caritatis effectus.
Item causat cordis illuminationem. Sicut enim dicit Iob omnes involvimur tenebris; frequenter enim nescimus quid agendum vel quid desiderandum, sed caritas docet omnia necessaria ad salutem. Et ideo dicitur I Ioan., unctio docebit vos de omnibus. Et hoc est quia ubi caritas ibi Spiritus Sanctus qui omnia novit, qui deducet nos in viam rectam sicut in Psalmo dicitur. Et ideo dicitur in Eccli. Qui timetis Dominum diligite illum et illuminabuntur corda vestra, ad sciendum scilicet necessaria ad salutem.
Item causat cordis illuminationem. Sicut enim dicit Iob omnes involvimur tenebris; frequenter enim nescimus quid agendum vel desiderandum, sed caritas docet omnia necessaria ad salutem. Et ideo dicitur I Io., Unctio docebit vos de omnibus. Et hoc est quia ubi caritas ibi Spiritus Sanctus qui omnia novit, qui deducet nos in viam rectam sicut in Psalmo dicitur. Et ideo dicitur in Eccli. Qui timetis Dominum diligite illum et illuminabuntur corda vestra, as sciendum scilicet necessaria ad salutem.
Item efficit in homine perfectam laetitiam sive gaudium et pacem. Nullus enim vere gaudium habet nisi existens in caritate; quicumque enim aliquid desiderat non gaudet nec quietatur donec illud adipiscatur. Et accidit in temporalibus rebus quod non habitum appetatur, habitum vero despicitur et taedium generat; sed non sic accidit in spiritualibus, immo qui Deum diligit habet ipsum. Et ideo animus diligentis et desiderantis quietatur in eo, qui enim manet in caritate in Deo manet et Deus in eo.
Item efficit in homine perfectam laetitiam sive gaudium et pacem. Nullus enim vere gaudium habet nisi existens in caritate; quicumque enim aliquid desiderat non gaudet nec quietatur donec illud adipiscatur. Et accidit in temporalibus rebus quod non habitum appetatur, habitum vero despicitur et taedium generat; sed non sic accidit in spiritualibus, immo qui Deum diligit habet ipsum. Et ideo animus diligentis et desiderantis quietatur in eo, Qui enim manet in caritate in Deo manet et Deus in eo.
Item efficit pacem perfectam. Accidit enim frequenter in rebus temporalibus quod desiderantur, sed ipsis habitis adhuc desiderantis animus non quiescit, immo uno iam habito aliud appetit, et ideo dicit Isa., cor impii quasi mare fervens quod quiescere non potest; et iterum, non est pax impiis dicit Dominus. Sed non sic accidit in caritate circa Deum; qui enim Deum diligit pacem perfectam habet, Ps. pax multa diligentibus nomen tuum. Et hoc ideo est quia solus Deus sufficit ad implendum desiderium nostrum; Deus enim maior est corde nostro, sicut dicit Apostolus. Et ideo dicit Augustinus, fecisti nos Domine ad te etc.; et in Psalmo, qui replet in bonis desiderium tuum.
Item efficit pacem perfectam. Accidit enim frequenter in rebus temporalibus quod desiderantur, sed ipsis habitis adhuc desiderantis animus non quiescit, immo uno iam habito aliud appetit, et ideo dicit Is., Cor impii quasi mare fervens quod quiescere non potest; et iterum, Non est pax impiis dicit Dominus. Sed non sic accidit in caritate circa Deum; qui enim Deum diligit pacem perfectam habet, Ps. Pax multa diligentibus nomen tuum. Et hoc ideo est quia solus Deus sufficit ad implendum desiderium nostrum; Deus enim maior est corde nostro, sicut dicit Apostolus. Et ideo dicit Augustinus, Fecisti nos Domine ad te, etc.; et in Psalmo, Qui replet in bonis desiderium tuum.
Item facit hominem magnae dignitatis. Omnes enim creaturae ipsi divinae maiestati subserviunt, omnia enim ab ipso sunt facta, sicut et artificiata subserviunt artifici. Sed caritas de servo facit liberum et amicum, et ideo dicebat Dominus apostolis iam non dicam vos servos sed amicos. Sed nunquid non Paulus servus et alii apostoli qui se Christi servos scribunt? Sed sciendum quod duplex est servitus. Et prima est timoris, et haec est poenosa et non meritoria; si enim aliquis a peccato abstinet solum timore poenae, non meretur ex hoc, sed adhuc est servus; qui vero amore iustitiae et amore divino, non sicut servus operatur sed sicut liber quia voluntarie. Et propterea dicit, iam non dicam vos servos; et quare? Ad hoc respondet Apostolus quia non accepistis spiritum servitutis iterum in timore etc. Timor enim non est in caritate, sicut dicit Ioan., habet enim poenam, sed caritas delectationem.
Item facit hominem magnae dignitatis. Omnes enim creaturae ipsi divinae maiestati serviunt, omnia enim ab ipso sunt facta, sicut et artificiata subserviunt artifici. Sed caritas de servo facit liberum et amicum, et ideo dicebat Dominus apostolis Iam non dicam vos servos sed amicos. Sed nunquid non Paulus servus et alii apostoli qui se Christi servos scribunt? Sed sciendum quod duplex est servitus. Et prima est timoris, et haec est poenosa et non meritoria; si enim aliquis a peccato abstinet solum timore poenae, non meretur ex hoc, sed adhuc est servus; qui vero amore iustitiae et amore divino, non sicut servus operatur sed sicut liber quia voluntarie. Et propterea dicit, Iam non dicam vos servos; et quare? Ad hoc respondet Apostolus quia Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore etc. Timor enim non est in caritate, sicut dicit Io., habet enim poenam, sed caritas delectationem.
Item non solum facit caritas liberos sed filios, ut scilicet filii Dei nominemur et simus. Et hoc vere, tunc enim aliquis extraneus efficitur alicuius filius adoptivus quando acquiritur sibi ius in hereditate illius. Sic et caritas acquirit ius in hereditate Dei quae est vita aeterna quia heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, et Sap., ecce quomodo computati sunt inter filios Dei etc.
Item non solum facit caritas liberos sed filios, ut scilicet filii Dei nominemur et simus. Et hoc vere, tunc enim aliquis extraneus efficitur alicuius filius adoptivus quando acquiritur sibi ius in hereditate illius. Sic et caritas acquirit ius in hereditate Dei quae est vita aeterna quia heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, et Sap., Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei etc.
Capitulum 3
Capitulum 3