Puer Iesus Puer Iesus Sermo in prima Dominica post Epiphaniam Sermo in prima Dominica post Epiphaniam Sermo in prima Dominica post Epiphaniam fratris Thomae de Aquino. Sermo in prima Dominica post Epiphaniam fratris Thomae de Aquino. Luce 2:52 Luce 2:52 Puer Iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines. Puer Iesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines. Prothema Prothema Cuncta quae Dominus fecit vel in carne passus est documenta et exempla sunt salutaria, unde in Iohanne: hoc exemplum dedi vobis ut quemadmodum ego feci ita et vos faciatis; et quia unicuique aetati, maxime annos discretionis attingenti, non deest via salutis, ideo adolescentia Christi adolescentibus proponitur in exemplum. Proprium autem adolescentum est augmentum et profectus, ideo ad exemplum adolescentum proponitur profectus Christi. Cuncta quae Dominus fecit vel in carne passus est documenta et exempla sunt salutaria, unde in Iohannis 13: exemplum dedi vobis ut quemadmodum ego feci ita et vos faciatis; et quia unicuique aetati maxime annos discretionis attingenti non deest via salutis, ideo adolescentia Christi adolescentibus proponitur in exemplum. Proprium autem adolescentum est augmentum et profectus, ideo ad exemplum adolescentum proponitur profectus Christi. Ut autem aliquid dicere possimus de profectu Christi quod sit ad honorem Dei et ad salutem animarum nostrarum, in principio rogemus Dominum. Ut autem aliquid dicere possimus de profectu Christi quod sit ad honorem Dei et ad salutem animarum nostrarum, in principio rogemus Dominum. Sermo Sermo Puer Iesus etc. Si diligenter velimus verba ista considerare, quatuor in eis inveniemus Christi profectus, scilicet Puer Iesus, etc. Si diligenter velimus verba ista considerare, quatuor in eis inveniemus Christi profectus, scilicet profectum aetatis quantum ad corpus, profectum aetatis quantum ad corpus, profectum sapientiae quantum ad intellectum, profectum sapientiae quantum ad intellectum, et profectum gratiae quantum ad Deum, et profectum gratiae quantum ad Deum, et profectum etiam gratiae quantum ad hominum convictum. et profectum etiam gratiae quantum ad hominum convictum. 0. Re vera omnes isti profectus sunt admirabiles, immo stupore et admiratione pleni; 0. Re vera omnes isti profectus sunt ammirabiles, immo stupore et ammiratione pleni; 0.1. admirandum enim est quod aeternitas aetate proficiat, quia Filius Dei est aeternitas et est ab aeterno. Psalmista: in aeternum, Domine, permanet verbum tuum. 0.1. ammirandum enim est quod aeternitas aetate proficiat, quia Filius Dei est aeternitas et est ab aeterno. Psalmista: in aeternum, Domine, permanet verbum tuum. 0.2. Item admirandum est quod veritas in sapientia proficiat, quia profectus sapientiae est cognitio veritatis, et Christus ipsa veritas est, unde in Iohanne: ego sum via, veritas et vita. 0.2. Item ammirandum est quod veritas in sapientia proficiat, quia profectus sapientiae est cognitio veritatis, et Christus ipsa veritas est, unde in Iohanne: ego sum via, veritas et vita. 0.3. Item admirandum est quod gratiae factor proficiat in gratia, et Christus gratiae est actor, unde in Iohanne: gratia et veritas per Christum facta est. 0.3. Item ammirandum est quod gratiae factor proficiat in gratia, et Christus gratiae est actor, unde in Iohanne: gratia et veritas per Christum facta est. 0.4. Item admirandum est quod qui omnes homines excedit, quod apud homines proficiat; immo magis homines debent proficere apud illum. Psalmista: excelsus est super omnes gentes. 0.4. Item ammirandum est quod qui omnes homines excedit, quod apud homines proficiat; immo magis homines debent proficere apud illum. Psalmista: excelsus est super omnes gentes. Quomodo igitur proficiet Christus in istis? Dico quod si recte velimus considerare de profectu aetatis in promptu ratio apparet. Quomodo igitur proficiet Christus in istis? Dico quod si recte velimus considerare de profectu aetatis in promptu ratio apparet. Ad 0.1. Aeternus Dei Filius temporalis fieri voluit ut secundum aetates proficere posset. Isaias: parvulus natus est nobis. Si natus est ut parvulus, quare ergo non cresceret ut parvulus? Ad 0.1. Aeternus Dei Filius temporalis fieri voluit ut secundum aetates proficere posset. Isaias: parvulus natus est nobis. Si natus est ut parvulus, quare ergo non cresceret ut parvulus? Ad 0.2–4. Alii profectus Christi maiorem difficultatem habent. Christus naturam humanam integram assumpsit; secundum carnem parvulus natus est, non secundum animam, quia ab initio conceptionis suae beatissima eius anima Deo unita plena fuit omni gratia et veritate. Unde in Iohanne: vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Plenus fuit omni gratia et veritate quia unigenitus Dei; sed ab initio conceptionis fuit unigenitus; ergo tunc fuit plenus gratia et veritate et perfectus virtute. Ieremias: femina circondabit virum, non aetate sed mentis perfectione; sed quomodo dicitur proficere sapientia et gratia? Ad 0.2–4. Alii profectus Christi maiorem difficultatem habent. Christus naturam humanam integram assumpsit; secundum carnem parvulus natus est, non secundum animam, quia ab initio conceptionis suae beatissima eius anima Deo unita plena fuit omni gratia et veritate. Unde in Iohanne: vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratia et veritate. Plenus fuit gratia et veritate quia unigenitus Dei; sed ab initio conceptionis fuit unigenitus; ergo tunc fuit plenus gratia et veritate et perfectus virtute. Ieremias: femina circondabit virum. Non aetate sed mentis perfectione, sed quomodo dicitur proficere sapientia et gratia? Dicendum est quod aliquis dicitur proficere in sapientia, non solum quando acquirit maiorem sapientiam, sed quando magis manifestatur in ipso sapientia. Verum est quod Christus a principio conceptionis suae plenus fuit sapientia et gratia, sed non manifestavit eam a principio, sed quando alii consueverunt. In sapientia tunc dicitur proficere, non in se, sed quantum ad effectum quo in aliis proficiebat. Dicendum est quod aliquis dicitur proficere in sapientia, non solum quando acquirit maiorem sapientiam, sed quando magis manifestatur in ipso sapientia. Verum est quod Christus a principio conceptionis suae plenus fuit sapientia et gratia, sed non manifestavit eam a principio, sed quando alii consueverunt. In sapientia tunc dicitur proficere, non in se, sed quantum ad effectum quo in aliis proficiebat. Si voluisset ostendere sapientiam suam cum fuit septem annorum, potuissent homines dubitasse de veritate naturae humanae assumptae, et propter hoc Christus aliis voluit conformari. Unde Apostolus ad Philippenses: exinanivit semet ipsum formam servi accipiens in similitudine hominum factus. Christus se parvum fecit nostram parvitatem accipiendo; ut se parvum vere ostenderet in similitudinem hominum factus est. Apostolus: in terris visus est et cum hominibus conversatus est, et quando primo solet apparere in homine iudicium sapientiae, tunc Christus primo manifestavit sapientiam suam, scilicet cum esset annorum duodecim. Paulatim igitur et non <subito> voluit ostendere sapientiam suam ut veritas naturae humanae in ipso aprobaretur et ut daret nobis exemplum proficiendi in sapientia. Si voluisset ostendere sapientiam suam cum fuit septem annorum, potuissent homines dubitari de veritate naturae humanae assumptae, et propter hoc Christus voluit aliis conformari. Unde Apostolus ad Philippenses: exinanivit semet ipsum formam servi accipiens in similitudine hominum factus. Christus se parvum fecit nostram parvitatem accipiendo; ut se parvum vere ostenderet in similitudinem hominum factus est. Apostolus: in terris visus est et cum hominibus conversatus est, et quando primo solet apparere in homine iudicium sapientiae, tunc Christus primo manifestavit sapientiam. scilicet cum esset annorum duodecim. Paulatim igitur et non <subito> voluit ostendere sapientiam suam ut veritas naturae humanae in ipso aprobaretur et ut daret nobis exemplum proficiendi in sapientia. Quadruplex igitur ut dictum est Christi profectus, scilicet Quadruplex igitur ut dictum est Christi profectus, scilicet aetatis, aetatis, sapientiae, sapientiae, gratiae gratiae et conversationis humanae. et conversationis humanae. 1. Primo prosequamur de profectu aetatis Christi qui est corporis, et proponitur nobis in exemplum ut proficiamus aetate corporis et mentis sicut ipse, quia vacuus est profectus aetatis in corpore si non sit in anima, unde simul agitur de profectu aetatis Christi et sapientiae et gratiae, quia si non proficit homo profectu mentis cum aetate corporis, quatuor sequuntur ex hoc inconvenientia 1. Primo prosequamur de profectu aetatis Christi qui est corporis, et proponitur nobis in exemplum ut proficiamus aetate corporis et mentis sicut ipse, quia vacuus est profectus aetatis in corpore si non sit in anima, unde simul agitur de profectu aetatis Christi et sapientiae et gratiae, quia si non proficit homo profectu mentis cum aetate corporis, quatuor sequuntur ex hoc inconvenientia quia hoc est monstruosum, quia hoc est monstruosum, damnosum, damnosum, grave sive laboriosum, grave sive laboriosum, et periculosum. et periculosum. 1.1. Primo dico: proficere aetate corporis et non mentis est monstruosum. Homo componitur ex anima et corpore sicut corpus componitur ex ceteris menbris, sed ponamus quod aliquod corpus crescat in uno menbro et sit puerilis in aliis menbris: hoc est monstruosum. Similiter quando aliquis est vir secundum corpus et non secundum mentem. Propter hoc dicit Apostolus: cum essem parvulus sapiebam ut parvulus, loquebar ut parvulus; cum autem factus sum vir evacuavi ea quae erant parvuli. Parvuli cogitant de ludo et huiusmodi. 1.1. Primo dico: proficere aetate corporis et non mentis est monstruosum. Homo componitur ex anima et corpore sicut corpus componitur ex ceteris menbris, sed ponamus quod aliquod corpus crescat in uno menbro et sit parvulus in aliis menbris: hoc est monstruosum. Similiter quando aliquis est vir secundum corpus et non secundum mentem. Propter hoc dicit Apostolus: cum essem parvulus sapiebam ut parvulus, loquebar ut parvulus; cum autem factus sum vir evacuavi ea quae erant parvuli. Parvuli cogitant de ludo et huiusmodi. Verum est quod Dominus mandat quod simus sicut parvuli, in Matteo dicens: nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum. Aliquid debemus retinere de parvulis quia parvuli non sunt malitiosi et sunt humiles; aliquid debemus abicere de parvulis quia parvuli carent sapientia, unde Apostolus: nolite parvuli effici sensibus sed malitia parvuli estote, sensibus perfecti. Verum est quod Dominus mandat quod simus sicut parvuli, in Matteo dicens: nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum. Aliquid debemus retinere de parvulis quia parvuli non sunt malitiosi et sunt humiles; aliquid debemus abicere de parvulis quia parvuli carent sapientia, unde Apostolus: nolite parvuli effici sensibus sed malitia parvuli estote, sensibus perfecti.