Super ista septem, nota quod ad impetrandum valet homini super omnia fragilitatis propriae et consideratio bonitatis divinae; unde Isidorus: cum coram Deo ad orandum assistimus, gemere et flere debemus, recolentes quam multa et gravia sunt peccata quae commisimus, quam crudelia inferni tormenta quae timemus, quam incomparabilia in caelo gaudia quae expectamus. Latrones et trutanni docent nos orare. Latro attendens quid fecit et tormentum sibi praeparatum, inter ista duo cum multis lacrymis veniam petiit. Trutanni membra infirmiora et turpiora aliis ostendunt et alia quae sunt sana abscondunt ut alios moveant ad pietatem et dandam elymosinam. Super ista septem, nota quod ad impetrandum valet homini super omnia fragilitatis propriae et consideratio bonitatis divinae; unde Isidorus: cum coram Deo ad orandum assistimus, gemere et flere debemus, recolentes quam multa et gravia sunt peccata quae commisimus, quam crudelia inferni tormenta quae timemus, quam incomparabilia in caelo gaudia quae expectamus. Latrones et trutanni docent nos orare. Latro attendens quid fecit et tormentum sibi praeparatum, inter ista duo cum multis lacrymis veniam petiit. Trutanni membra infirmiora et turpiora aliis ostendunt et alia quae sunt sana abscondunt ut alios moveant ad pietatem et dandam elymosinam. Sic nos in praesenti Deo infirmitates nostras et peccata nostra ostendamus ut in praesenti nos audiat per suam gratiam et in futuro conferat nobis vitam aeternam. Sic nos in praesenti Deo infirmitates nostras et peccata nostra ostendamus ut in praesenti nos audiat per suam gratiam et in futuro conferat nobis vitam aeternam.