Ad 1.4. Quarto, inuenit Dominus in beato Nicholao aliquid experimentaliter probatum, scilicet fidelitatem que multum queritur; unde Apostolus: iam queritur inter dispensatores nisi ut fidelis quis inueniatur; et in libro Sapientie: probauit illos et inuenit eos dignos se. Fidelis debet esse seruus ut omnia sua in Deum referat. Oras, facis opera misericordie, quidquid boni facis; oportet quod in Deum referas; unde dicitur: qui probatus est in illo et perfectus inuentus est. Hic est beatus Nicholaus et propter hoc dicit: seruum meum. Sed multi econtra non seruiunt Domino sed sibi, unde Apostolus: huiusmodi Christo non seruiunt sed uentri. Si facis bonum ut habeas prebendas, tibi seruis, non Deo.
Quarto, invenit Dominus in beato Nicholao aliquid experimentaliter probatum, scilicet fidelitatem quae multum quaeritur; unde Apostolus: iam quaeritur inter dispensatores nisi ut fidelis quis inveniatur; et in libro Sapientiae: probavit illos et invenit eos dignos se. Fidelis debet esse servus ut omnia sua in Deum referat. Oras, facis opera misericordiae, quidquid boni facis; oportet quod in Deum referas; unde dicitur: qui probatus est in illo et perfectus inventus est. Hic est beatus Nicholaus et propter hoc dicit: servum meum. Sed multi econtra non serviunt Domino sed sibi, unde Apostolus: huiusmodi Christo non serviunt sed ventri. Si facis bonum ut habeas prebendas, tibi servis, non Deo.
Talis non debet esse bonus pontifex, sed debet esse innocens quo ad seipsum, deuotus quo ad Deum et misericors quo ad proximum et in omnibus fidelis et respectu omnium.
Talis non debet esse bonus pontifex, sed debet esse innocens quo ad seipsum, devotus quo ad Deum et misericors quo ad proximum et in omnibus fidelis et respectu omnium.
2. Sequitur de eius consecratione que notatur ibi: oleo sancto meo unxi eum. Notandum quod sanctificatio pontificum et quorundam aliorum fit per oleum; uix est aliqua sanctificatio in qua non utatur oleo. Ad significandum uirtutem olei, notandum quod utimur oleo ad quatuor, scilicet ad sanationem uulneris, ad fomentum luminis, ad condimentum saporis et ad emolliendum.
2. Sequitur de eius consecratione quae notatur ibi: oleo sancto meo unxi eum. Notandum quod sanctificatio pontificum et quorundam aliorum fit per oleum; vix est aliqua sanctificatio in qua non utatur oleo. Ad significandum virtutem olei, notandum quod utimur oleo ad quatuor, scilicet ad sanationem vulneris, ad fomentum luminis, ad condimentum saporis et ad emolliendum.
Primo dico: utimur oleo ad sanationem: Ysaias: vulnus et liuor et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicina, nec fota oleo.
2.1. Primo dico: utimur oleo ad sanationem: Isaias: vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicina, nec fota oleo.
Secundo, utimur oleo ad fomentum luminis, unde in Exodo preceptum fuit filiis Israel ut offerent oleum ad concinnanda luminaria.
Secundo, utimur oleo ad fomentum luminis, unde in Exodo preceptum fuit filiis Israel ut offerent oleum ad concinnanda luminaria.
Tercio, utimur oleo ad condimentum cibi, unde legitur quod rex Salomon misit in cibum Hiram oleum.
Tercio, utimur oleo ad condimentum cibi, unde legitur quod rex Salomon misit in cibum Hiram oleum.
Quarto, utimur oleo ad emoliendum, unde dicitur: molliti sunt sermones eius super oleum.
Quarto, utimur oleo ad emoliendum, unde dicitur: molliti sunt sermones eius super oleum.
2.1. Primo dico: utimur oleo ad sanationem uulneris, per quod intelligimus gratiam sanantem, unde in Luca Samaritanus qui curare uoluit saucium infudit uinum et oleum. Infirmi unguntur oleo, unde Iacobus: infirmatur quis ex uobis: inducat presbiteros ecclesie et orent super eum et ungant eum oleo. Et cum beatus Nicholaus inunctus fuit oleo gratie sanantis, quia plenam habuit sanitatem et fuit aptus ut alios ungeret, dicit quod infundebat uinum et oleum, uinum seuere correctionis et oleum misericordie et confortationis.
2.1. Primo dico: utimur oleo ad sanationem vulneris, per quod intelligimus gratiam sanantem, unde in Luca Samaritanus qui curare voluit saucium infudit vinum et oleum. Infirmi unguntur oleo, unde Iacobus: infirmatur quis ex vobis: inducat presbiteros ecclesiae et orent super eum et ungant eum oleo. Et cum beatus Nicholaus inunctus fuit oleo gratiae sanantis, quia plenam habuit sanitatem et fuit aptus ut alios ungeret, dicit quod infundebat vinum et oleum, vinum severe correctionis et oleum misericordiae et confortationis.
2.2. Secundo, utimur oleo ad concinnanda luminaria, per quod significatur sapientie studium. De hoc oleo dicitur: oleum de capite tuo non deficiat, et in Zacharia: isti sunt duo filii olei splendoris. Quia oleum est in fomentum luminis, ideo prophete inungebantur oleo.
2.2. Secundo, utimur oleo ad concinnanda luminaria, per quod significatur sapientiae studium. De hoc oleo dicitur: oleum de capite tuo non deficiat, et in Zacharia: isti sunt duo filii olei splendoris. Quia oleum est in fomentum luminis, ideo prophete inungebantur oleo.
2.3. Tercio, utimur oleo ad condimentum cibi, per quod significatur letitia spiritualis. Condimenta enim reddunt cibaria sapida; sic letitia spiritualis opera bona reddit facilia. Cum tristitia enim modicum opus est difficile; cum letitia est facile etiam arduum; psalmista: ut exilaret faciem eius in oleo. Psalmista: unxit te Deus, Deus tuus, oleo letitie pre consortibus. Et Ysaias: oleum gaudii pre luctu. Vnde inunguntur sacerdotes oleo, scilicet letitie; unde letitia spiritualis uidetur pertinere ad illos qui sunt diuino cultui mancipati; psalmista: sacerdotes tui induantur letitia etc.
2.3. Tercio, utimur oleo ad condimentum cibi, per quod significatur laetitia spiritualis. Condimenta enim reddunt cibaria sapida; sic laetitia spiritualis opera bona reddit facilia. Cum tristitia enim modicum opus est difficile; cum laetitia est facile etiam arduum; psalmista: ut exilaret faciem eius in oleo. Psalmista: unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus. Et Isaias: oleum gaudii prae luctu. Unde inunguntur sacerdotes oleo, scilicet laetitiae; unde laetitia spiritualis videtur pertinere ad illos qui sunt divino cultui mancipati; psalmista: sacerdotes tui induantur laetitia etc.
2.4. Quarto, utimur oleo ad emolliendum, per quod significatur misericordia et benignitas cordis que fuit in beato Nicholao, quia plenissimus fuit misericordia et pietate. In Deuteronomio dicitur: sit placens fratribus suis, intingat in oleo pedem suum. Oleum est sui diffusiuum, similiter misericordia. Oleum superenatat, similiter misericordia superenatat omnibus operibus bonis; unde nisi habeas misericordiam, opera tua nichil sunt; unde Apostolus: pietas ad omnia ualet. Considerare debetis quod in futuro secundum merita gratiarum resultabunt in corporibus sanctorum indicia premiorum, et in presenti indicia affectus demonstrant sicut patet quod in beato Francisco fuerunt indicia passionis Christi quia uehementer afficiebatur circa passionem Christi. Similiter in beato Nicholao resultant indicia misericordie quia ex eius tumba resudat oleum in signum quod uir magne misericordie fuit. Deuteronomium: ut suggeret mel de petra oleumque de saxo durissimo. Illud pertinet ad regem.
2.4. Quarto, utimur oleo ad emolliendum, per quod significatur misericordia et benignitas cordis quae fuit in beato Nicholao, quia plenissimus fuit misericordia et pietate. In Deuteronomio dicitur: sit placens fratribus suis, intingat in oleo pedem suum. Oleum est sui diffusiuum, similiter misericordia. Oleum superenatat, similiter misericordia superenatat omnibus operibus bonis; unde nisi habeas misericordiam, opera tua nihil sunt; unde Apostolus: pietas ad omnia valet. Considerare debetis quod in futuro secundum merita gratiarum resultabunt in corporibus sanctorum indicia premiorum, et in presenti indicia affectus demonstrant sicut patet quod in beato Francisco fuerunt indicia Passionis Christi quia vehementer afficiebatur circa Passionem Christi. Similiter in beato Nicholao resultant indicia misericordiae quia ex eius tumba resudat oleum in signum quod vir magne misericordiae fuit. Deuteronomium: ut suggeret mel de petra oleumque de saxo durissimo. Illud pertinet ad regem.
3. Sequitur de executione eius officii, cum dicit: manus mee auxiliabuntur ei, etc. Deus non habet manum corporalem, sed manus eius dicitur uirtus eius. Et uidete quod manus Dei auxiliata est ei quadrupliciter: primo eum trahendo et a malis eripiendo, ipsum dirigendo, ipsum confortando et miracula faciendo.
3. Sequitur de executione eius officii, cum dicit: manus meae auxiliabuntur ei, etc. Deus non habet manum corporalem, sed manus eius dicitur virtus eius. Et videte quod manus Dei auxiliata est ei quadrupliciter: primo eum trahendo et a malis eripiendo, ipsum dirigendo, ipsum confortando et miracula faciendo.
3.1. Primo dico: auxiliata est manus Domini, id est uirtus eius, beato Nicholao ipsum attrahendo et a malis eripiendo; psalmista: emitte manum tuam de alto et eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum.
3.1. Primo dico: auxiliata est manus Domini, id est virtus eius, beato Nicholao ipsum attrahendo et a malis eripiendo; psalmista: emitte manum tuam de alto et eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum.
3.2. Secundo, auxiliata est manus Dei beato Nicholao ipsum dirigendo: manu solent homines alios dirigere; sic uirtute dirigit Dominus iustos; psalmista: consumetur nequitia peccatorum, Dominus autem dirigit iustum. Item Ysaias: in forti manu sua erudiuit me ne irem in uia populi huius.
3.2. Secundo, auxiliata est manus Dei beato Nicholao ipsum dirigendo: manu solent homines alios dirigere; sic virtute dirigit Dominus iustos; psalmista: consumetur nequitia peccatorum, Dominus autem dirigit iustum. Item Isaias: in forti manu sua erudiuit me ne irem in via populi huius.
3.3. Tercio, auxiliata est ei manus Domini, id est eius uirtus, beato Nicholao, ipsum confortando, unde in Ezechiele: et manus Domini erat mecum ut confortaret me. Iste bene fuit confortatus.
3.3. Tercio, auxiliata est ei manus Domini, id est eius virtus, beato Nicholao, ipsum confortando, unde in Ezechiele: et manus Domini erat mecum ut confortaret me. Iste bene fuit confortatus.
3.4. Quarto, auxiliata est beato Nicholao manus Domini, id est eius uirtus, miracula faciendo, unde in Actu: extendes manum tuam, signa et prodigia fieri in nomine Filii tui. Beatus Nicholaus plenus fuit miraculis. Quis unquam quesiuit gloriam mundi et adeptus est eam sicut beatus Nicholaus qui fuit pauper episcopus in Grecia? Et decorauit eum Dominus miraculis quia maxime misericors fuit. Psalmista: scitote quoniam mirificauit Dominus sanctum sum. Mirabilem reddidit misericordia beatum Nicholaum et confirmauit eum Dominus usque in finem uite eterne. Ad quam nos perducat qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit, etc.
3.4. Quarto, auxiliata est beato Nicholao manus Domini, id est eius virtus, miracula faciendo, unde in Actu: extendes manum tuam, signa et prodigia fieri in nomine Filii tui. Beatus Nicholaus plenus fuit miraculis. Quis unquam quaesivit gloriam mundi et adeptus est eam sicut beatus Nicholaus qui fuit pauper episcopus in Grecia? Et decoravit eum Dominus miraculis quia maxime misericors fuit. Psalmista: scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum sum. Mirabilem reddidit misericordia beatum Nicholaum et confirmavit eum Dominus usque in finem vitae aeternae. Ad quam nos perducat qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit, etc.