In psalmos Davidis expositio
In psalmos Davidis expositio
Prooemium
Prooemium
Ecclesiasticus 47:9
Ecclesiasticus 47:9
In omni opere suo dedit confessionem sancto, et excelso in verbo gloriae.

Verba haec dicuntur de David ad litteram; et satis convenienter assumuntur ad ostendendum causam hujus operis. In quibus ostenditur quadruplex causa hujus: scilicet materia, modus, seu forma; finis et agens. Materia est universalis: quia cum singuli libri canonicae Scripturae speciales materias habeant, hic liber generalem habet totius theologiae: et hoc est quod dicit Dionysius 3 lib. caelest. Hierar.: divinarum odarum, id est Psalmorum, sacram Scripturam intendere, est, sacras et divinas operationes universas decantare. Unde signatur materia in hoc quod dicit: in omni opere, quia de omni opere Dei tractat.

Est autem quadruplex opus Dei: scilicet creationis: Gen. 1 cap.: requievit Deus die septimo ab omni opere et cetera. Gubernationis: Joan. 5: pater meus usque modo operatur et cetera. Reparationis: Joan. 4: meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. Glorificationis: Eccl. 42: gloria domini plenum est opus ejus. Et de his omnibus complete in hac doctrina tractatur.

Primo de opere creationis: Ps. 8: videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum.

Secundo gubernationis: quia omnes historiae veteris testamenti tanguntur in hoc libro: Ps. 77: aperiam in parabolis os meum et cetera.

Tertio reparationis, quantum ad caput, scilicet Christum et quantum ad omnes effectus gratiae: Ps. 3: ego dormivi et somnum et cetera. Omnia enim quae ad fidem incarnationis pertinent, sic dilucide traduntur in hoc opere, ut fere videatur evangelium, et non prophetia.

Quarto est opus glorificationis: Ps. 149: exultabunt sancti in gloria et cetera. Et haec est ratio, quare magis frequentatur Psalterium in Ecclesia, quia continet totam Scripturam. Vel secundum Glossam, ad dandam nobis spem divinae misericordiae: quia cum peccasset David, tamen per poenitentiam est reparatus.

Materia ergo universalis est, quia omne opus. Et quia hoc ad Christum spectat: Coloss. 1: in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis inhabitare; ideo materia hujus libri est Christus et membra ejus.

Modus seu forma in sacra Scriptura multiplex invenitur.

Narrativus: Eccles. 42: nonne Deus fecit sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua? Et hoc in historialibus libris invenitur.

Admonitorius et exhortatorius et praeceptivus: ad Titum 2: haec loquere et exhortare. Argue cum omni imperio. 2 Tim. 2: hoc commoneo, testificans coram Deo et cetera. Hic modus invenitur in lege, prophetis, et libris Salomonis.

Disputativus: et hoc in Job et in Apostolo: Job 13: disputare cum Deo cupio.

Deprecativus vel laudativus: et hoc invenitur in isto libro: quia quidquid in aliis libris praedictis modis dicitur, hic ponitur per modum laudis et orationis: infra Ps. 9: confitebor tibi domine et cetera narrabo et cetera. Et ideo dicit, dedit confessionem, quia per modum confitendi loquitur.

Et hinc sumitur ratio tituli qui est, incipit liber hymnorum, seu soliloquiorum prophetae David de Christo. Hymnus est laus Dei cum cantico. Canticum autem exultatio mentis de aeternis habita, prorumpens in vocem. Docet ergo laudare Deum cum exultatione. Soliloquium est collocutio hominis cum Deo singulariter, vel secum tantum, quia hoc convenit laudanti et oranti.

Hujus Scripturae finis est oratio, quae est elevatio mentis in Deum. Damascenus lib. 3: oratio est ascensus intellectus in Deum: Ps. 140: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Sed quatuor modis anima elevatur in Deum:

scilicet ad admirandum celsitudinem potestatis ipsius: Isa. 40: levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: Ps. 103: quam mirabilia sunt opera tua domine: et haec est elevatio fidei.

Secundo elevatur mens ad tendendum in excellentiam aeternae beatitudinis: Job 11: levare poteris faciem tuam absque macula, eris stabilis et non timebis: miseriae quoque oblivisceris, et quasi fulgor meridianus consurget tibi: et haec est elevatio spei.

Tertio elevatur mens ad inhaerendum divinae bonitati et sanctitati: Isa. 51: elevare, consurge Hierusalem et. et haec est elevatio caritatis.

Quarto elevatur mens ad imitandum divinam justitiam in opere: Thren. 3, levemus corda nostra cum manibus ad Deum in caelos: et haec est elevatio justitiae.

Et iste quadruplex modus insinuatur, cum dicit, sancto et excelso: quia duo ultimi modi elevationis pertinent ad hoc quod dicit, sancto; duo primi ad hoc quod dicit, excelso. Et quod hic sit finis Scripturae hujus, habetur in Psalmis.

Primo de excelso Ps. 112: a solis ortu, et post, excelsus super omnes et cetera.

Secundo de sancto: Ps. 98, confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est.

Ideo Gregorius 1 hom. dicit super Ezech. quod vox psalmodiae, si cum intentione cordis agitur, omnipotenti Deo per eam ad cor iter paratur, ut intentae animae aut prophetiae mysteria, aut gratiam compunctionis infundat. Finis ergo est, ut anima conjungatur Deo, sicut sancto et excelso.

Auctor autem hujus operis significatur ibi, in verbo gloriae. Notandum autem, quod aliud est in sacra Scriptura, et aliud in aliis scientiis. Nam aliae scientiae sunt per rationem humanam editae, haec autem Scriptura per instinctum inspirationis divinae: 2 Petr. 1: non enim voluntate humana allata est prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt et cetera. Et ideo lingua hominis se habet in Scriptura sacra, sicut lingua pueri dicentis verba quae alius ministrat: Ps. 44: lingua mea calamus, et 2 Reg. 23: spiritus domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Et ideo dicit, in verbo Domini, vel gloriae, quae per revelationem dicuntur. Unde 3 Reg. 20: percute me in sermone domini, id est in revelatione divina.

Et potest dici haec Scriptura verbum gloriae quatuor modis: quia quadrupliciter se habet ad gloriam:

scilicet quantum ad causam a qua fluit, quia a verbo glorioso Dei haec doctrina emanavit: 2 Petr. 1: voce delapsa hujuscemodi a magnifica gloria: hic est filius meus dilectus et cetera.

Quantum ad continentiam, quia in isto libro gloria Dei continetur quam annuntiat: Ps. 96: annuntiate inter gentes gloriam ejus.

Quantum ad modum emanationis: gloria enim idem est quod claritas: et revelatio hujus prophetiae gloriosa fuit, quia aperta.

Triplex est enim modus prophetiae.
Triplex est enim modus prophetiae.
Per sensibiles res: Dan. 5: apparuerunt digiti, quasi hominis scribentis et cetera. rex aspiciebat articulos manus scribentis.

Per similitudines imaginarias, sicut patet de somnio Pharaonis et interpretatione facta per Joseph, Genes. 41: Isa. 6: vidi dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et cetera.

Per ipsius veritatis manifestationem. Et talis modus prophetiae convenit Danieli, qui solius Spiritus Sancti instinctu sine omni exteriori adminiculo suam edidit prophetiam. Alii namque prophetae, sicut dicit Augustinus, per quasdam rerum imagines atque verborum tegumenta, scilicet per somnia et visiones, facta et dicta prophetaverunt: sed iste, nude doctus fuit de veritate. Unde 2 Reg. 22, cum diceret David: spiritus domini locutus est et cetera. Statim addidit, sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat. Sol est Spiritus Sanctus illuminans corda prophetarum, qui quandoque sub nubibus apparet, quandoque per duos modos praedictos prophetis illucet, quandoque sine nubibus, sicut hic. Et ad hoc adduci potest quod dicitur 2 Reg. 6: quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est.

Et quia per eam nos invitat ad gloriam. Ps. 115: gloria haec est omnibus sanctis ejus, bene praemittitur, quam gloriosus et cetera.