Causa doloris seu effectus est, dum confringuntur ossa mea. Ossa Ecclesiae sunt fortes, ut praelati et viri perfecti. Et quandoque per adversarios temporales, quandoque per tentationes affliguntur. Ps. 21: dinumeraverunt omnia ossa mea. In quolibet homine quaelibet virtus est sicut quoddam os: et si contingat justum castum cadere, confringitur os ejus.

Exprobraverunt. Hic agit de causa tristitiae quam patitur ex verbis injuriosis: unde dicit, exprobraverunt mihi, scilicet verbis injuriosis. Jer. 20: factus sum in derisum tota die, omnes subsannaverunt me.

Et hoc improperium est gravissimum. Tanto quis gravius fert improperium, quanto fit sibi de re de qua gloriatus confidit. Iste autem maxime gloriabatur de Deo: et ideo hoc opprobrium est sibi gravissimum. Et ideo inimici mei, dicunt mihi per singulos dies, ubi est Deus tuus? Ps. 12: ne quando dicat inimicus et cetera quare tristis es et cetera.

Hic ostendit orationis effectum.
Hic ostendit orationis effectum.
Et oratio habet duplicem effectum.
Et oratio habet duplicem effectum.
Unus est expulsio tristitiae.
Unus est expulsio tristitiae.
Alius est augmentum spei.
Alius est augmentum spei.
Primus effectus est, quia per orationem ascendit mens hominis in Deum; et quia Deus est summe bonus; quando anima inhaeret ei, sentit delectationem maximam, et delectatio pellit tristitiam vel diminuit: et ideo dicit, quare tristis es et cetera ex quo oravi. Et hoc expositum est supra.

Alius effectus est, quia crescit in spe: quia si rex admittit aliquem ad familiare obsequium et colloquium, assumit fiduciam petendi et obtinendi. In oratione autem homo specialiter loquitur cum Deo. Ps. 27: in ipso speravit cor meum et cetera et ideo subdit, spera in Deo; et hoc expositum est supra.

Super Psalmo 42
Super Psalmo 42
Judica me, Deus, et discerne causam meam

42:1 Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. 42:2 Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me repulisti? Et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?

42:3 Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. 42:4 Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. 42:5 Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Quare tristis es, anima mea? Et quare conturbas me? 42:6 Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.

438. In praecedenti psalmo David narravit suum desiderium; nunc autem adhibet orationem ad implendum desiderium.

Et primo ponit orationem;
Et primo ponit orationem;
secundo effectum ejus, ibi, quare tristis es.

Circa primum duo facit.
Circa primum duo facit.
Primo proponit orationem in generali;
Primo proponit orationem in generali;
secundo in speciali, ibi, ab homine iniquo.

Et primo petit judicium;
Et primo petit judicium;
secundo judicii effectum.
secundo judicii effectum.
Petit ergo, judica me Deus.
Petit ergo, judica me Deus.
Sed videtur praesumptionis esse: quia ipse dicit, non intres in judicium et cetera. Ps. 142.

Respondeo. Dicendum, quod est duplex judicium: scilicet severitatis, et misericordiae seu aequitatis.

Primum est, quando attenditur solum res et non conditio; et hoc est timendum. De hoc dicit Psalm 142: non intres in judicium et cetera quia justitiae nostrae nihil sunt in conspectu Dei, ut dicitur Isa. 64. Et hoc judicium est sine misericordia, ut dicitur Jacob. 2.

Secundum est, quando consideratur non solum natura rei, sed conditio personae. Ps. 102: misertus est dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Et hoc petit.

Vel aliter.
Vel aliter.
Est duplex judicium:
Est duplex judicium:
scilicet discussionis, cum merita discutiuntur: et hoc non petit hic, quia discussio est timenda Job 9: verebar omnia opera mea, sciens quod non parces delinquenti.

Aliud est discretionis, scilicet separationis a malis: et hoc petit; et ideo subdit, et discerne causam meam.

Et hoc refertur ad praesentem statum: et sic petimus discerni a malis, etsi non loco, saltem causa. Multa enim sunt communia nobis et eis: quia locus est eventus fortunae, sed causa non, quia eisdem rebus aliter utuntur boni et aliter mali: quia in adversis boni rutilant per patientiam, mali vero fumant per impatientiam.

Si vero ad futurum judicium referamus, petimus distingui: quia causa malorum judicabitur ad condemnationem, bonorum ad salutem.

In speciali autem petit judicari quantum ad duo:

videlicet quantum ad liberationem a malo,

et quantum ad promotionem in bono.
et quantum ad promotionem in bono.
Petit ergo liberari a malo, vel praesenti vel futuro; unde dicit, ab homine iniquo et doloso erue me. Homo iniquus dicitur diabolus. Matth. 13: inimicus homo hoc fecit. Vel alius homo seductor, sive injustus quicumque. Et dicitur iniquus ille qui injustitiam intendit aperte: dolosus vero propter occultam fraudulentiam. Prov. 12: dolus in corde cogitantium mala.