Quaestiones Disputatae De Malo Quaestiones Disputatae De Malo Quaestio 1 Quaestio 1 De malo De malo Articulus 1 Articulus 1 An malum sit aliquid An malum sit aliquid Quaestio est de malo. Et primo queritur an malum sit aliquid. Quaestio est de malo. Et primo queritur an malum sit aliquid. Et videtur quod sic. Omne enim creatum aliquid est. Set malum est aliquid creatum, secundum illud Ys. XLV Ego Dominus faciens pacem et creans malum. Ergo malum est aliquid. Et videtur quod sic. Omne enim creatum aliquid est. Set malum est aliquid creatum, secundum illud Ys. XLV Ego Dominus faciens pacem et creans malum. Ergo malum est aliquid. Praeterea. Utrumque contrariorum est aliquid in natura, quia contraria sunt in eodem genere posita. Sed malum est contrarium bono, secundum illud Eccli. XXXIII Contra bonum malum. Ergo malum est aliquid. Praeterea. Utrumque contrariorum est aliquid in natura, quia contraria sunt in eodem genere posita. Sed malum est contrarium bono, secundum illud Eccli. XXXIII Contra bonum malum. Ergo malum est aliquid. Sed dicebat quod malum in abstracto acceptum non est contrarium sed privatio, sed aliquod malum in concreto acceptum est contrarium et est aliquid. Sed contra. Nihil est contrarium alteri secundum id in quo cum eo convenit: nigrum enim non contrariatur albo secundum quod est color. Sed secundum id quod substernitur ipsi malo convenit malum cum bono; ergo secundum illud malum non contrariatur bono, sed secundum hoc ipsum quod est malum. Malum ergo in quantum est malum est aliquid. Sed dicebat quod malum in abstracto acceptum non est contrarium sed privatio, sed aliquod malum in concreto acceptum est contrarium et est aliquid. Sed contra. Nihil est contrarium alteri secundum id in quo cum eo convenit: nigrum enim non contrariatur albo secundum quod est color. Sed secundum id quod substernitur ipsi malo convenit malum cum bono; ergo secundum illud malum non contrariatur bono, sed secundum hoc ipsum quod est malum. Malum ergo in quantum est malum est aliquid. Praeterea, oppositio formae et privationis invenitur etiam in rebus naturalibus. Sed non dicitur quod in rebus naturalibus malum contrariatur bono, sed solum in moralibus: quia malum et bonum, secundum quod sunt contraria, continent sub se virtutem et vitium. Ergo contrarietas mali et boni non intelligitur secundum oppositionem privationis et habitus. Praeterea, oppositio formae et privationis invenitur etiam in rebus naturalibus. Sed non dicitur quod in rebus naturalibus malum contrariatur bono, sed solum in moralibus: quia malum et bonum, secundum quod sunt contraria, continent sub se virtutem et vitium. Ergo contrarietas mali et boni non intelligitur secundum oppositionem privationis et habitus. Praeterea, Dionisius et Damascenus dicunt quod malum est sicut tenebra. Tenebra autem contrariatur lumini, ut dicitur II De Anima. Ergo et malum contrariatur bono et non solum est eius privatio. Praeterea, Dionisius et Damascenus dicunt quod malum est sicut tenebra. Tenebra autem contrariatur lumini, ut dicitur II De Anima. Ergo et malum contrariatur bono et non solum est eius privatio. Praeterea, Augustinus dicit quod illud quod semel est nunquam totaliter cedit in non esse. Si ergo aer illuminatur a sole, illud lumen causatum in aere non totaliter desinit esse; nec potest dici quod recolligatur in suo principio. Ergo remanet in subiecto aliquid eius, quod est sicut dispositio imperfecta, et hoc vocatur tenebra. Ergo tenebra est aliquid contrarium lumini, et non privatio sola. Et eadem ratio est de malo et bono. Ergo malum non est sola privatio boni, sed contrarium. Praeterea, Augustinus dicit quod illud quod semel est nunquam totaliter cedit in non esse. Si ergo aer illuminatur a sole, illud lumen causatum in aere non totaliter desinit esse; nec potest dici quod recolligatur in suo principio. Ergo remanet in subiecto aliquid eius, quod est sicut dispositio imperfecta, et hoc vocatur tenebra. Ergo tenebra est aliquid contrarium lumini, et non privatio sola. Et eadem ratio est de malo et bono. Ergo malum non est sola privatio boni, sed contrarium. Praeterea, inter privationem et habitum non est medium in susceptibili. Sed inter bonum et malum est aliquid medium, nec omnia sunt bona et mala, ut dicitur in Praedicamentis. Ergo bonum et malum non opponuntur ut privative opposita, sed ut contraria, inter quae potest esse medium. Et sic malum aliquid est. Praeterea, inter privationem et habitum non est medium in susceptibili. Sed inter bonum et malum est aliquid medium, nec omnia sunt bona et mala, ut dicitur in Praedicamentis. Ergo bonum et malum non opponuntur ut privative opposita, sed ut contraria, inter quae potest esse medium. Et sic malum aliquid est. Praeterea, omne quod corrumpit, agit. Sed malum, in quantum malum, corrumpit, ut Dionisius dicit IV cap. De Divinis Nominibus. Ergo malum, in quantum malum, agit. Sed nihil agit nisi in quantum est aliquid. Ergo malum, in quantum malum, est aliquid. Praeterea, omne quod corrumpit, agit. Sed malum, in quantum malum, corrumpit, ut Dionisius dicit IV cap. De Divinis Nominibus. Ergo malum, in quantum malum, agit. Sed nihil agit nisi in quantum est aliquid. Ergo malum, in quantum malum, est aliquid. Sed dicebat, quod corrumpere non est agere, sed defectus actionis. – Sed contra, corruptio est motus vel mutatio. Ergo corrumpere est movere. Sed movere est agere. Ergo corrumpere est agere. Sed dicebat, quod corrumpere non est agere, sed defectus actionis. – Sed contra, corruptio est motus vel mutatio. Ergo corrumpere est movere. Sed movere est agere. Ergo corrumpere est agere. Praeterea, invenitur corruptio naturalis sicut et generatio, ut dicit Philosophus V Phisicorum. Sed in omni motu naturali est aliquid per se intentum a natura moventis; ergo in corruptione est aliquid per se intentum a natura corrumpentis. Corrumpere autem est proprium mali, ut Dionisius dicit. Ergo malum habet aliquam naturam intendentem aliquem finem. Praeterea, invenitur corruptio naturalis sicut et generatio, ut dicit Philosophus V Phisicorum. Sed in omni motu naturali est aliquid per se intentum a natura moventis; ergo in corruptione est aliquid per se intentum a natura corrumpentis. Corrumpere autem est proprium mali, ut Dionisius dicit. Ergo malum habet aliquam naturam intendentem aliquem finem. Praeterea, quod non est aliquid, non potest esse genus, quia non entis non sunt species, ut dicit Philosophus. Sed malum est genus: dicitur enim in Praedicamentis quod bonum et malum non sunt in genere sed sunt genera aliorum. Ergo malum est aliquid. Praeterea, quod non est aliquid, non potest esse genus, quia non entis non sunt species, ut dicit Philosophus. Sed malum est genus: dicitur enim in Praedicamentis quod bonum et malum non sunt in genere sed sunt genera aliorum. Ergo malum est aliquid. Praeterea, quod non est aliquid, non potest esse differentia constitutiva alicuius: quia omnis differentia est unum et ens, ut dicitur in III Metaphisice. Sed bonum et malum sunt differentiae constitutivae virtutis et vitii. Ergo malum est aliquid. Praeterea, quod non est aliquid, non potest esse differentia constitutiva alicuius: quia omnis differentia est unum et ens, ut dicitur in III Metaphisice. Sed bonum et malum sunt differentiae constitutivae virtutis et vitii. Ergo malum est aliquid. Praeterea, illud quod non est aliquid, non potest intendi et remitti. Sed malum intenditur et remittitur: maius enim malum est homicidium quam adulterium. Nec potest dici quod dicatur maius malum in quantum corrumpit plus de bono, quia corruptio boni est effectus mali; causa autem non intenditur et remittitur propter effectum, sed e converso. Ergo malum est aliquid. Praeterea, illud quod non est aliquid, non potest intendi et remitti. Sed malum intenditur et remittitur: maius enim malum est homicidium quam adulterium. Nec potest dici quod dicatur maius malum in quantum corrumpit plus de bono, quia corruptio boni est effectus mali; causa autem non intenditur et remittitur propter effectum, sed e converso. Ergo malum est aliquid. Praeterea, omne quod habet esse per positionem in loco, est aliquid. Sed malum est huiusmodi: dicit enim Augustinus quod malum suo loco positum eminentius commendat bonum. Nec potest dici hoc esse intelligendum de malo ex parte boni in quo est: quia malum commendat bonum secundum oppositionem quam habet ad ipsum, secundum quod 'opposita iuxta se posita magis elucescunt.' Ergo malum, in quantum malum, est aliquid. Praeterea, omne quod habet esse per positionem in loco, est aliquid. Sed malum est huiusmodi: dicit enim Augustinus quod malum suo loco positum eminentius commendat bonum. Nec potest dici hoc esse intelligendum de malo ex parte boni in quo est: quia malum commendat bonum secundum oppositionem quam habet ad ipsum, secundum quod 'opposita iuxta se posita magis elucescunt.' Ergo malum, in quantum malum, est aliquid. Praeterea, Philosophus [dicit] in V Phisicorum quod omnis mutatio est ex subiecto in subiectum vel ex subiecto in non subiectum vel ex non subiecto in subiectum, et nominat subiectum quod affirmatione monstratur. Cum autem aliquis mutatur de bono in malum, non mutatur de subiecto in non subiectum, neque de non subiecto in subiectum; quia hae mutationes sunt generatio et corruptio. Ergo mutatur de subiecto in subiectum; et ita videtur quod malum sit aliquid affirmative existens. Praeterea, Philosophus [dicit] in V Phisicorum quod omnis mutatio est ex subiecto in subiectum vel ex subiecto in non subiectum vel ex non subiecto in subiectum, et nominat subiectum quod affirmatione monstratur. Cum autem aliquis mutatur de bono in malum, non mutatur de subiecto in non subiectum, neque de non subiecto in subiectum; quia hae mutationes sunt generatio et corruptio. Ergo mutatur de subiecto in subiectum; et ita videtur quod malum sit aliquid affirmative existens. Praeterea, Philosophus [dicit] in I De Generatione quod corruptio unius est generatio alterius. Sed malum, in quantum malum, est corruptivum, secundum Dionisium IV cap. De Divinis Nominibus; ergo malum, in quantum malum, est generativum alicuius. Et ita oportet quod sit aliquid, quia omne quod generatur, generatur ab aliquo. Praeterea, Philosophus [dicit] in I De Generatione quod corruptio unius est generatio alterius. Sed malum, in quantum malum, est corruptivum, secundum Dionisium IV cap. De Divinis Nominibus; ergo malum, in quantum malum, est generativum alicuius. Et ita oportet quod sit aliquid, quia omne quod generatur, generatur ab aliquo. Praeterea, bonum habet rationem appetibilis, quia bonum est quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethicorum; et eadem ratione malum habet rationem fugibilis. Sed contingit quod aliquid negative significatum appetitur naturaliter et aliquid affirmative significatum naturaliter fugitur, sicut ovis naturaliter fugit praesentiam lupi et appetit eius absentiam. Ergo non magis bonum est aliquid quam malum. Praeterea, bonum habet rationem appetibilis, quia bonum est quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethicorum; et eadem ratione malum habet rationem fugibilis. Sed contingit quod aliquid negative significatum appetitur naturaliter et aliquid affirmative significatum naturaliter fugitur, sicut ovis naturaliter fugit praesentiam lupi et appetit eius absentiam. Ergo non magis bonum est aliquid quam malum. Praeterea, poena, in quantum poena, est iusta, et quod iustum est, bonum est. Ergo poena, in quantum poena est, est aliquid bonum. Sed poena, in quantum poena, est aliquid malum: dividitur enim malum per poenam et culpam. Ergo aliquod malum, in quantum huiusmodi, est bonum. Sed omne bonum est aliquid. Ergo malum, in quantum est malum, est aliquid. Praeterea, poena, in quantum poena, est iusta, et quod iustum est, bonum est. Ergo poena, in quantum poena est, est aliquid bonum. Sed poena, in quantum poena, est aliquid malum: dividitur enim malum per poenam et culpam. Ergo aliquod malum, in quantum huiusmodi, est bonum. Sed omne bonum est aliquid. Ergo malum, in quantum est malum, est aliquid. Praeterea, si bonitas non esset aliquid, nihil esset bonum. Ergo similiter, si malitia non est aliquid, nihil est malum. Sed constat multa mala esse. Ergo malitia aliquid est. Praeterea, si bonitas non esset aliquid, nihil esset bonum. Ergo similiter, si malitia non est aliquid, nihil est malum. Sed constat multa mala esse. Ergo malitia aliquid est. Sed dicebat, quod malum non est ens naturae aut moris, sed ens rationis. – Sed contra est quod Philosophus dicit in VI Metaphisice quod bonum et malum sunt in rebus, sed verum et falsum sunt in intellectu. Ergo malum non est ens rationis tantum, sed est aliquid in rebus naturalibus. Sed dicebat, quod malum non est ens naturae aut moris, sed ens rationis. – Sed contra est quod Philosophus dicit in VI Metaphisice quod bonum et malum sunt in rebus, sed verum et falsum sunt in intellectu. Ergo malum non est ens rationis tantum, sed est aliquid in rebus naturalibus. Sed contra est quod Augustinus dicit XI De Civitate Dei quod malum non est natura aliqua, sed defectus boni hoc nomen accepit. Sed contra est quod Augustinus dicit XI De Civitate Dei quod malum non est natura aliqua, sed defectus boni hoc nomen accepit. Praeterea, Io. I dicitur: Omnia per ipsum facta sunt. Sed malum non est factum per Verbum, ut Augustinus dicit. Ergo malum non est aliquid. Praeterea, Io. I dicitur: Omnia per ipsum facta sunt. Sed malum non est factum per Verbum, ut Augustinus dicit. Ergo malum non est aliquid. Praeterea, ibidem subditur: Sine ipso factum est nihil–id est peccatum– quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant, ut dicit Glossa ibidem; et eadem ratione quodlibet aliud malum nihil est. Ergo malum non est aliquid. Praeterea, ibidem subditur: Sine ipso factum est nihil–id est peccatum– quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant, ut dicit Glossa ibidem; et eadem ratione quodlibet aliud malum nihil est. Ergo malum non est aliquid. Responsio. Dicendum, quod sicut album, ita et malum dupliciter dicitur. Uno enim modo cum dicitur album, potest intelligi id quod est albedini subiectum; alio modo album dicitur id quod est album, in quantum est album, scilicet ipsum accidens. Et similiter malum uno modo potest intelligi id quod est subiectum mali, et hoc aliquid est; alio modo potest intelligi ipsum malum, et hoc non est aliquid, sed est ipsa privatio alicuius particularis boni. Responsio. Dicendum, quod sicut album, ita et malum dupliciter dicitur. Uno enim modo cum dicitur album, potest intelligi id quod est albedini subiectum; alio modo album dicitur id quod est album, in quantum est album, scilicet ipsum accidens. Et similiter malum uno modo potest intelligi id quod est subiectum mali, et hoc aliquid est; alio modo potest intelligi ipsum malum, et hoc non est aliquid, sed est ipsa privatio alicuius particularis boni. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod bonum proprie est aliquid in quantum est appetibile: nam secundum Philosophum in I Ethicorum optime definierunt bonum dicentes quod bonum est quod omnia appetunt. Malum autem dicitur id quod opponitur bono: unde oportet malum esse id quod opponitur appetibili in quantum huiusmodi. Hoc autem impossibile est esse aliquid, quod triplici ratione apparet. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod bonum proprie est aliquid in quantum est appetibile: nam secundum Philosophum in I Ethicorum optime definierunt bonum dicentes quod bonum est quod omnia appetunt. Malum autem dicitur id quod opponitur bono: unde oportet malum esse id quod opponitur appetibili in quantum huiusmodi. Hoc autem impossibile est esse aliquid, quod triplici ratione apparet. Primo quidem quia appetibile habet rationem finis, ordo autem finium est sicut et ordo agentium. Quanto enim aliquod agens est superius et universalius, tanto et finis propter quem agit est universalius bonum: nam omne agens agit propter finem et propter aliquod bonum. Et hoc manifeste apparet in rebus humanis. Nam rector civitatis intendit aliquod bonum particulare quod est civitatis bonum. Rex autem, qui est illo superior, intendit bonum universale, scilicet totius regni pacem. Cum igitur in causis agentibus non sit procedere in infinitum, sed oporteat devenire ad unum primum quod est universalis causa essendi, oportet quod etiam sit aliquod universale bonum in quod omnia bona reducantur; et hoc non potest esse aliud quam hoc ipsum quod est primum et universale agens: quia, cum appetibile moveat appetitum, primum autem movens oporteat esse non motum, necesse est quod primum et universale agens sit ipsum primum et universale bonum, quod omnia operatur propter appetitum sui ipsius. Sicut igitur quidquid est in rebus oportet quod proveniat a primo et universali causa essendi, ita quidquid est in rebus oportet quod proveniat a primo et universali bono. Quod autem provenit a primo et universali bono non potest esse nisi bonum particulare tantum, sicut quod provenit a prima et universali causa essendi est aliquod particulare ens. Omne igitur quod est aliquid in rebus oportet quod sit aliquod particulare bonum; unde non potest secundum id quod est bono opponi. Unde relinquitur quod malum, secundum quod est malum, non est aliquid in rebus, sed est alicuius particularis boni privatio, alicui particulari bono inhaerens. Primo quidem quia appetibile habet rationem finis, ordo autem finium est sicut et ordo agentium. Quanto enim aliquod agens est superius et universalius, tanto et finis propter quem agit est universalius bonum: nam omne agens agit propter finem et propter aliquod bonum. Et hoc manifeste apparet in rebus humanis. Nam rector civitatis intendit aliquod bonum particulare quod est civitatis bonum. Rex autem, qui est illo superior, intendit bonum universale, scilicet totius regni pacem. Cum igitur in causis agentibus non sit procedere in infinitum, sed oporteat devenire ad unum primum quod est universalis causa essendi, oportet quod etiam sit aliquod universale bonum in quod omnia bona reducantur; et hoc non potest esse aliud quam hoc ipsum quod est primum et universale agens: quia, cum appetibile moveat appetitum, primum autem movens oporteat esse non motum, necesse est quod primum et universale agens sit ipsum primum et universale bonum, quod omnia operatur propter appetitum sui ipsius. Sicut igitur quidquid est in rebus oportet quod proveniat a primo et universali causa essendi, ita quidquid est in rebus oportet quod proveniat a primo et universali bono. Quod autem provenit a primo et universali bono non potest esse nisi bonum particulare tantum, sicut quod provenit a prima et universali causa essendi est aliquod particulare ens. Omne igitur quod est aliquid in rebus oportet quod sit aliquod particulare bonum; unde non potest secundum id quod est bono opponi. Unde relinquitur quod malum, secundum quod est malum, non est aliquid in rebus, sed est alicuius particularis boni privatio, alicui particulari bono inhaerens. Secundo hoc idem apparet [ex hoc] quod quidquid est in rebus habet aliquam inclinationem et appetitum alicuius sibi convenientis. Quod autem habet rationem appetibilis, habet rationem boni. Quidquid igitur est in rebus, habet convenientiam cum aliquo bono; malum autem, in quantum huiusmodi, non convenit cum bono, sed opponitur ei; malum igitur non est aliquid in rebus. Sed si malum esset aliqua res, nihil appeteret nec ab aliquo appeteretur, et per consequens non haberet aliquam actionem nec aliquem motum, quia nihil agit vel movetur nisi propter appetitum finis. Secundo hoc idem apparet [ex hoc] quod quidquid est in rebus habet aliquam inclinationem et appetitum alicuius sibi convenientis. Quod autem habet rationem appetibilis, habet rationem boni. Quidquid igitur est in rebus, habet convenientiam cum aliquo bono; malum autem, in quantum huiusmodi, non convenit cum bono, sed opponitur ei; malum igitur non est aliquid in rebus. Sed si malum esset aliqua res, nihil appeteret nec ab aliquo appeteretur, et per consequens non haberet aliquam actionem nec aliquem motum, quia nihil agit vel movetur nisi propter appetitum finis. Tertio idem apparet ex hoc quod ipsum esse maxime habet rationem appetibilis; unde videmus quod unumquodque naturaliter appetit conservare suum esse et refugit destructiva sui esse et eis pro posse resistit; sic igitur ipsum esse, in quantum est appetibile, est bonum. Oportet igitur quod malum, quod universaliter opponitur bono, opponatur etiam ei quod est esse. Quod autem est oppositum ei quod est esse non potest esse aliquid. Tertio idem apparet ex hoc quod ipsum esse maxime habet rationem appetibilis; unde videmus quod unumquodque naturaliter appetit conservare suum esse et refugit destructiva sui esse et eis pro posse resistit; sic igitur ipsum esse, in quantum est appetibile, est bonum. Oportet igitur quod malum, quod universaliter opponitur bono, opponatur etiam ei quod est esse. Quod autem est oppositum ei quod est esse non potest esse aliquid. Unde dico quod id quod est malum non est aliquid, sed id cui accidit esse malum est aliquid, in quantum malum privat nonnisi aliquod particulare bonum, sicut et hoc ipsum quod est caecum esse non est aliquid, sed id cui accidit caecum esse est aliquid. Unde dico quod id quod est malum non est aliquid, sed id cui accidit esse malum est aliquid, in quantum malum privat nonnisi aliquod particulare bonum, sicut et hoc ipsum quod est caecum esse non est aliquid, sed id cui accidit caecum esse est aliquid. Ad primum ergo dicendum, quod aliquid dicitur esse malum dupliciter: uno quidem modo simpliciter, alio vero modo secundum quid. Illud autem dicitur simpliciter malum quod est secundum se malum; hoc autem est quod privatur aliquo particulari bono quod est ex debito suae perfectionis, sicut aegritudo est malum animalis quia privat aequalitatem humorum, quae requiritur ad perfectum esse animalis. Sed secundum quid dicitur esse malum quod non est malum secundum se, sed alicuius, quia scilicet non privatur aliquo bono quod sit de debito suae perfectionis, sed quod est de debito perfectionis alterius rei: sicut in igne est privatio formae aquae, quae non est de debito perfectionis ignis, sed de debito perfectionis aquae; unde ignis non est secundum se malus sed est malus aquae. Similiter autem ordo iustitiae habet adiunctam privationem particularis boni alicuius peccantis, in quantum ordo iustitiae hoc requirit ut aliquis peccans privetur bono quod appetit. Sic igitur ipsa poena est bona simpliciter sed est mala huic. Et hoc malum dicitur Deus creare, pacem autem facere: quia ad poenam non cooperatur appetitus peccantis, ad pacem autem cooperatur appetitus pacem recipientis: creare autem est aliquid facere nullo praesupposito. Et sic patet quod malum dicitur esse creatum non in quantum est malum sed in quantum est simpliciter bonum et secundum quid malum. Ad primum ergo dicendum, quod aliquid dicitur esse malum dupliciter: uno quidem modo simpliciter, alio vero modo secundum quid. Illud autem dicitur simpliciter malum quod est secundum se malum; hoc autem est quod privatur aliquo particulari bono quod est ex debito suae perfectionis, sicut aegritudo est malum animalis quia privat aequalitatem humorum, quae requiritur ad perfectum esse animalis. Sed secundum quid dicitur esse malum quod non est malum secundum se, sed alicuius, quia scilicet non privatur aliquo bono quod sit de debito suae perfectionis, sed quod est de debito perfectionis alterius rei: sicut in igne est privatio formae aquae, quae non est de debito perfectionis ignis, sed de debito perfectionis aquae; unde ignis non est secundum se malus sed est malus aquae. Similiter autem ordo iustitiae habet adiunctam privationem particularis boni alicuius peccantis, in quantum ordo iustitiae hoc requirit ut aliquis peccans privetur bono quod appetit. Sic igitur ipsa poena est bona simpliciter sed est mala huic. Et hoc malum dicitur Deus creare, pacem autem facere: quia ad poenam non cooperatur appetitus peccantis, ad pacem autem cooperatur appetitus pacem recipientis: creare autem est aliquid facere nullo praesupposito. Et sic patet quod malum dicitur esse creatum non in quantum est malum sed in quantum est simpliciter bonum et secundum quid malum.