Quaestiones disputatae de virtutibus Quaestiones disputatae de virtutibus Quaestio 1 Quaestio 1 De virtutibus in communi De virtutibus in communi Et primo enim quaeritur, utrum virtutes sint habitus. Et primo enim quaeritur, utrum virtutes sint habitus. Secundo utrum definitio virtutis quam Augustinus ponit, sit conveniens. Secundo utrum definitio virtutis quam Augustinus ponit, sit conveniens. Tertio utrum potentia animae possit esse virtutis subiectum. Tertio utrum potentia animae possit esse virtutis subiectum. Quarto utrum irascibilis et concupiscibilis possint esse subiectum virtutis. Quarto utrum irascibilis et concupiscibilis possint esse subiectum virtutis. Quinto utrum voluntas sit subiectum virtutis. Quinto utrum voluntas sit subiectum virtutis. Sexto utrum in intellectu practico sit virtus sicut in subiecto. Sexto utrum in intellectu practico sit virtus sicut in subiecto. Septimo utrum in intellectu speculativo sit virtus. Septimo utrum in intellectu speculativo sit virtus. Octavo utrum virtutes insint nobis a natura. Octavo utrum virtutes insint nobis a natura. Nono utrum virtutes acquirantur ex actibus. Nono utrum virtutes acquirantur ex actibus. Decimo utrum sint aliquae virtutes homini ex infusione. Decimo utrum sint aliquae virtutes homini ex infusione. Undecimo utrum virtus infusa augeatur. Undecimo utrum virtus infusa augeatur. Duodecimo de distinctione virtutum. Duodecimo de distinctione virtutum. Decimotertio utrum virtus sit in medio. Decimotertio utrum virtus sit in medio. Articulus 1 Articulus 1 Utrum virtutes sint habitus Utrum virtutes sint habitus Et primo quaeritur utrum virtutes sint habitus. Et primo quaeritur utrum virtutes sint habitus. Et videtur quod non, sed magis actus. Augustinus enim dicit in lib. Retract., quod bonus usus liberi arbitrii est virtus. Sed usus liberi arbitrii est actus. Ergo virtus est actus. Et videtur quod non, sed magis actus. Augustinus enim dicit in lib. Retract., quod bonus usus liberi arbitrii est virtus. Sed usus liberi arbitrii est actus. Ergo virtus est actus. Praeterea, praemium non debetur alicui nisi ratione actus. Debetur autem omni habenti virtutem; quia quicumque in caritate decedit, ad beatitudinem perveniet. Ergo virtus est meritum. Meritum autem est actus. Ergo virtus est actus. Praeterea, praemium non debetur alicui nisi ratione actus. Debetur autem omni habenti virtutem; quia quicumque in caritate decedit, ad beatitudinem perveniet. Ergo virtus est meritum. Meritum autem est actus. Ergo virtus est actus. Praeterea, quanto aliquid est in nobis Deo similius, tanto est melius. Sed maxime Deo similamur secundum quod sumus in actu, quia est actus purus. Ergo actus est optimum eorum quae sunt in nobis. Sed virtutes sunt maxima bona quae sunt in nobis, ut Augustinus dicit in libro de libero Arbitrio. Ergo virtutes sunt actus. Praeterea, quanto aliquid est in nobis Deo similius, tanto est melius. Sed maxime Deo similamur secundum quod sumus in actu, quia est actus purus. Ergo actus est optimum eorum quae sunt in nobis. Sed virtutes sunt maxima bona quae sunt in nobis, ut Augustinus dicit in libro de libero Arbitrio. Ergo virtutes sunt actus. Praeterea, perfectio viae respondet perfectioni patriae. Sed perfectio patriae est actus, scilicet felicitas, quae in actu consistit, secundum Philosophum. Ergo et perfectio viae, scilicet virtus, actus est. Praeterea, perfectio viae respondet perfectioni patriae. Sed perfectio patriae est actus, scilicet felicitas, quae in actu consistit, secundum Philosophum. Ergo et perfectio viae, scilicet virtus, actus est. Praeterea, contraria sunt quae in eodem genere ponuntur, et mutuo se expellunt. Sed actus peccati expellit virtutem ratione oppositionis quam habet ad ipsam. Ergo virtus est in genere actus. Praeterea, contraria sunt quae in eodem genere ponuntur, et mutuo se expellunt. Sed actus peccati expellit virtutem ratione oppositionis quam habet ad ipsam. Ergo virtus est in genere actus. Praeterea, Philosophus dicit in I Caeli et Mundi, quod virtus est ultimum de potentia: ultimum potentiae est actus. Ergo virtus est actus. Praeterea, Philosophus dicit in I Caeli et Mundi, quod virtus est ultimum de potentia: ultimum potentiae est actus. Ergo virtus est actus. Praeterea, pars rationalis est nobilior et perfectior quam pars sensitiva. Sed vis sensitiva habet suam operationem nullo habitu vel qualitate mediante. Ergo nec in parte intellectiva oportet ponere habitus, quibus mediantibus pars intellectiva perfectam operationem habeat. Praeterea, pars rationalis est nobilior et perfectior quam pars sensitiva. Sed vis sensitiva habet suam operationem nullo habitu vel qualitate mediante. Ergo nec in parte intellectiva oportet ponere habitus, quibus mediantibus pars intellectiva perfectam operationem habeat. Praeterea, philosophus dicit in VII Physic., quod virtus est dispositio perfecti ad optimum. Optimum autem est actus; dispositio autem est eiusdem generis cum eo ad quod disponit. Ergo virtus est actus. Praeterea, philosophus dicit in VII Physic., quod virtus est dispositio perfecti ad optimum. Optimum autem est actus; dispositio autem est eiusdem generis cum eo ad quod disponit. Ergo virtus est actus. Praeterea, Augustinus dicit in lib. de moribus Ecclesiae, quod virtus est ordo amoris: ordo autem, ut ipse dicit in XIX de Civit. Dei, est parium dispariumque sua cuique tribuens loca dispositio. Virtus ergo est dispositio: non ergo habitus. Praeterea, Augustinus dicit in lib. de moribus Ecclesiae, quod virtus est ordo amoris: ordo autem, ut ipse dicit in XIX de Civit. Dei, est parium dispariumque sua cuique tribuens loca dispositio. Virtus ergo est dispositio: non ergo habitus. Praeterea, habitus est qualitas de difficili mobilis. Sed virtus est facile mobilis, quia per unum actum peccati mortalis amittitur. Ergo virtus non est habitus. Praeterea, habitus est qualitas de difficili mobilis. Sed virtus est facile mobilis, quia per unum actum peccati mortalis amittitur. Ergo virtus non est habitus. Praeterea, si habitibus aliquibus indigemus, qui sint virtutes, aut indigemus ad operationes naturales, aut meritorias, quae sunt quasi supernaturales. Non autem ad naturales: quia si quaelibet natura, etiam sensibilis et insensibilis, potest suam operationem perficere absque habitu, multo fortius hoc poterit rationalis natura. Similiter nec ad operationes meritorias, quia has Deus in nobis operatur: Philipp. II, 13. qui operatur in nobis velle et perficere, pro bona voluntate. Ergo nullo modo virtutes sunt habitus. Praeterea, si habitibus aliquibus indigemus, qui sint virtutes, aut indigemus ad operationes naturales, aut meritorias, quae sunt quasi supernaturales. Non autem ad naturales: quia si quaelibet natura, etiam sensibilis et insensibilis, potest suam operationem perficere absque habitu, multo fortius hoc poterit rationalis natura. Similiter nec ad operationes meritorias, quia has Deus in nobis operatur: Philipp. II, 13. qui operatur in nobis velle et perficere, pro bona voluntate. Ergo nullo modo virtutes sunt habitus. Praeterea, omne agens secundum formam, semper agit secundum exigentiam illius formae, sicut calidum agit semper calefaciendo. Si ergo in mente sit aliqua habitualis forma quae virtus dicatur, oportebit quod habens virtutem, secundum virtutem operetur; quod est falsum: quia sic quilibet habens virtutem esset confirmatus. Ergo virtutes non sunt habitus. Praeterea, omne agens secundum formam, semper agit secundum exigentiam illius formae, sicut calidum agit semper calefaciendo. Si ergo in mente sit aliqua habitualis forma quae virtus dicatur, oportebit quod habens virtutem, secundum virtutem operetur; quod est falsum: quia sic quilibet habens virtutem esset confirmatus. Ergo virtutes non sunt habitus. Praeterea, habitus ad hoc insunt potentiis, ut tribuant eis facilitatem operandi. Sed ad actus virtutum non indigemus aliquo facilitatem faciente, ut videtur. Consistunt enim principaliter in electione et voluntate: nihil autem est facilius eo quod est in voluntate constitutum. Ergo virtutes non sunt habitus. Praeterea, habitus ad hoc insunt potentiis, ut tribuant eis facilitatem operandi. Sed ad actus virtutum non indigemus aliquo facilitatem faciente, ut videtur. Consistunt enim principaliter in electione et voluntate: nihil autem est facilius eo quod est in voluntate constitutum. Ergo virtutes non sunt habitus. Praeterea, effectus non potest esse nobilior quam sua causa. Sed si virtus est habitus, erit causa actus, qui est habitu nobilior. Ergo non videtur conveniens quod virtus sit habitus. Praeterea, effectus non potest esse nobilior quam sua causa. Sed si virtus est habitus, erit causa actus, qui est habitu nobilior. Ergo non videtur conveniens quod virtus sit habitus. Praeterea, medium et extrema sunt unius generis. Sed virtus moralis est medium inter passiones; passiones autem sunt de genere actuum. Ergo, etc. Praeterea, medium et extrema sunt unius generis. Sed virtus moralis est medium inter passiones; passiones autem sunt de genere actuum. Ergo, etc. Sed contra. Virtus, secundum Augustinum, est bona qualitas mentis. Non autem potest esse in aliqua specie nisi in prima, quae est habitus. Ergo virtus est habitus. Sed contra. Virtus, secundum Augustinum, est bona qualitas mentis. Non autem potest esse in aliqua specie nisi in prima, quae est habitus. Ergo virtus est habitus. Praeterea, Philosophus dicit in II Ethic., quod virtus est habitus electivus in mediatate consistens. Praeterea, Philosophus dicit in II Ethic., quod virtus est habitus electivus in mediatate consistens.